[Officium] S. Urbanis Papæ et Martyris [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C2b [Rule] vide C2b; Gloria [Name] Urbáno (sed rubrica 1960) Urbánum [Oratio] Da, quǽsumus, omnípotens Deus: ut qui beáti Urbáni Mártyris tui atque Pontíficis solémnia cólimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. $Per Dominum. [Oratio] (communi Summorum Pontificum) @Commune/C2b:Oratio pro commemoratio (sed rubrica 196) @Commune/C2b [Lectio93] Urbanus Romanus, Alexandro Sevéro imperatóre, doctrina et vitæ sanctitáte multos ad Christi fidem convértit; in illis Valerianum, beátæ Cæcíliæ sponsum, et Tiburtium, Valeriáni fratrem, qui póstea martyrium forti animo subiérunt. Hic de bonis Ecclésiæ attributis scripsit his verbis: Ipsæ res fidelium, quæ Dómino offerúntur, non debent in alios usus quam ecclesiásticos et christianórum fratrum, vel indigéntium, converti; quia vota sunt fidelium, et pretia peccatórum, ac patrimónia páuperum. Sedit annos sex, menses septem, dies quatuor: ac martyrio coronátus, sepúltus est in cœmeterio Prætextati, octavo Kalendas Junii. Ordinatiónibus quinque habitis mense Decembri, creávit presbyteros novem, diaconos quinque, episcopos per diversa loca octo. &teDeum