[Officium] S. Gregorii VII Papæ et Confessoris (sed rubrica 1930 aut rubrica 1963) S. Gregorii VII Papæ et Confessoris O. N. [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C4b (sed rubrica cisterciensis) ;;Simplex;;1.2;;vide C4b [Rule] vide C4b; 9 lectiones [Ant 1] @Commune/C4 [Oratio] Deus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Gregórium Confessórem tuum atque Pontíficem, pro tuénda Ecclésiæ libertáte, virtúte constántiæ roborásti: da nobis, ejus exémplo et intercessióne, ómnia adversántia fórtiter superáre. $Per Dominum [Lectio4] Gregórius Papa septimus, antea Hildebrandus, Suánæ in Etruria natus, doctrina, sanctitáte, omnique virtútum genere cum primis nobilis, mirifice universam Dei illustrávit Ecclésiam. Cum párvulus ad fabri ligna edolántis pedes, jam litterárum ínscius, lúderet, ex rejectis tamen segmentis illa Davidici eleménta oraculi, Dominábitur a mari usque ad mare, casu formasse narrátur: manum púeri ductante Númine, quo significarétur ejus fore amplíssimam in mundo auctoritátem. Romam deínde profectus, sub protectióne sancti Petri educátus est. Juvenis, Ecclésiæ libertátem a laicis oppressam ac depravatos ecclesiasticórum mores vehementius dolens, in Cluniacénsi monasterio, ubi sub regula sancti Benedicti austerioris vitæ observántia eo témpore maxime vigebat, monachi habitum induens, tanto pietátis ardore divinæ majestáti deserviébat, ut a sanctis ejusdem cœnobii pátribus prior sit eléctus. Sed, divina providéntia majora de eo disponente, in salútem plurimórum Cluníaco edúctus Hildebrandus, abbas primum monasterii sancti Pauli extra muros Urbis eléctus, ac postmodum Romanæ Ecclésiæ cardinalis creatus, sub Summis Pontificibus Leone nono, Victore secundo, Stephano nono, Nicolao secundo et Alexandro secundo, præcipuis munéribus et legatiónibus perfunctus est ; sanctíssimi et puríssimi consílii vir a beato Petro Damiáno nuncupatus. A Victore Papa secundo legátus a látere in Gálliam missus, Lugduni episcopum, simoníaca labe infectum, ad sui críminis confessiónem miraculo adegit. Berengárium in concílio Turonénsi ad iteratam hæresis abjuratiónem cómpulit. Cadalói quoque schisma sua virtúte compressit. [Lectio5] Mortuo Alexandro secundo, invitus et mærens, unánimi ómnium consénsu, décimo Kalendas Maji anno Christi millesimo septuagesimo tertio, Summus Pontifex eléctus, sicut sol effulsit in domo Dei. Nam, potens opere et sermóne, ecclesiásticæ disciplinæ reparandæ, fidei propagandæ, libertáti Ecclésiæ restituéndæ, exstirpandis erróribus et corruptélis tanto studio incúbuit, ut ex Apostolórum ætate nullus Pontificum fuísse tradátur, qui majores pro Ecclésia Dei labóres molestiasque pertulerit, aut qui pro ejus libertáte acrius pugnaverit. Aliquot provincias a simoníaca labe expurgávit. Contra Henrici imperatóris ímpios conatus, fortis per ómnia athleta, impávidus permansit, seque pro muro dómui Israël pónere non tímuit ; ac eumdem Henricum, in profúndum malórum prolapsum, fidelium communióne regnosque privávit, atque súbditos pópulos fide ei data liberávit. [Lectio6] Dum Missárum solemnia perágeret, visa est viris piis columba e cælo delapsa, humero ejus dextro ínsidens, alis exténsis caput ejus velare quo significátum est, Spíritus Sancti afflatu, non humanæ prudéntiæ ratiónibus ipsum duci in Ecclésiæ regímine. Cum ab iníqui Henrici exercitu Romæ gravi obsidióne premerétur, excitátum ab hostibus incendium signo crucis exstinxit. De ejus manu tandem a Roberto Guiscardo duce Northmanno ereptus, Cassinum se cóntulit ; atque inde Salernum ad dedicandam ecclésiam sancti Matthæi Apóstoli contendit. Cum aliquándo in ea civitáte sermónem habuísset ad pópulum, ærumnis confectus in morbum íncidit, quo se interitúrum præscívit. Postrema moriéntis Gregórii verba fuére: Diléxi justítiam et odívi iniquitátem, proptérea morior in exsílio. Innumerabília sunt, quæ vel fortiter sustinuit, vel multis coactis in Urbe Synodis sapiénter constítuit ; vir vere sanctus, criminum vindex, et acerrimus Ecclésiæ defensor. Exactis ítaque in pontificatu annis duodecim, migrávit in cælum anno salútis millesimo octogesimo quinto, plúribus in vita et post mortem miraculis clarus ; ejusque sacrum corpus in cathedrali basilica Salernitana est honorifice cónditum. [Lectio94] Gregórius Papa séptimus, ántea Hildebrándus, Suánæ in Etrúria natus, doctrína, sanctitáte, omníque virtútum génere cum primis nóbilis, mirífice univérsam Dei Ecclésiam illustrávit. Adoléscens religiósi hábitum índuit in Cluniacénsi monastério, tantóque pietátis ardóre Deo desérviit, ut a sanctis ejúsdem cœnóbii pátribus prior fúerit eléctus. Póstea factus abbas monastérii sancti Pauli extra muros Urbis, ac deínde creátus Románæ Ecclésiæ cardinális, sub Summis Pontifícibus Leóne nono, Victóre secúndo, Stéphano nono, Nicoláo secúndo et Alexándro secúndo, præcípuis munéribus et legatiónibus perfúnctus est. Mórtuo Alexándro secúndo, unanímiter Summus Póntifex eléctus, ecclesiásticæ libertátis propugnátor ac defénsor acérrimus éxstitit; quaprópter multa passus, et Roma discédere coáctus est. Postréma ejus moriéntis verba fuére: Diléxi justítiam et odívi iniquitátem, proptérea mórior in exsílio. Migrávit in cælum, anno salútis millésimo octogésimo quinto, ejúsque corpus in cathedráli basílica Salernitána honorífice cónditum est. &teDeum [Ant 3] (rubrica divino aut rubrica 1955 aut rubrica 1960) @Commune/C4:Ant 3 summi Pontificis