[Officium] S. Bernardini Senensis Confessoris [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C5 [Rule] vide C5; 9 lectiones [Oratio] Dómine Jesu, qui beáto Bernardíno Confessóri tuo exímium sancti nóminis tui amórem tribuísti: ejus, quǽsumus, méritis et intercessióne, spíritum nobis tuæ dilectiónis benígnus infúnde: $Qui vivis [Lectio4] Bernardinus Albizesca, nobili Senénsi família ortus, ab ineunte ætate non obscura sanctitátis dedit indícia; nam a piis paréntibus honeste educatus, neglectis puerílibus ludis, inter prima grammaticæ stúdia pietátis opéribus ánimum inténdit, jejuniis, oratióni, et beatíssimæ Vírginis cultui præcipue addictus. Misericórdia vero in páuperes fuit insígnis. Quæ quidem ómnia procedénte témpore quo mélius posset excólere, eórum número adscribi vóluit, qui Senis in hospitali domo beátæ Maríæ de Scala Deo inserviunt, unde complures sanctitáte celebres viri prodiérunt. Ibi corporis afflictatióne et ægrotántium cura, dum atrox pestiléntia grassarétur, incredibili caritate sese exercuit. Inter ceteras autem virtútes castitátem, egregia forma repugnante, sanctíssime custodívit adeo ut eo præsénte nemo umquam, ne impudentíssimus quidem, verbum minus honestum proferre auderet. [Lectio5] Gravi morbo tentatus, eoque ad quatuor menses patientíssime toleráto, demum incolumis, de religiosæ vitæ instituto capesséndo deliberare cœpit. Quo ut sibi viam muniret, ædiculam in extrema urbe conduxit; in quam cum sese abdidísset, asperrimam omni ex parte vitam trahebat, Deum assidue orans, ut, quid sibi sequéndum esset, osténderet. Quare divinitus factus est, ut beáti Francisci ordinem præ ceteris optaret, in quo humilitate, patiéntia aliisque religiosi hóminis virtútibus excelluit. Id cum cœnobii rector animadverteret, jamque antea Bernardini doctrinam et sacrárum litterárum perítiam perspectam haberet, prædicándi onus eidem impósuit: quo humillime suscepto, cum se minus idoneum agnosceret ob vocis exilitátem ac raucitátem, Dei ope implorata, non sine miraculo ejusmodi impediménto liberátus est. [Lectio6] Cumque ea témpora vitiis crimunibúsque redundarent, et cruentis factiónibus in Italia, divina humanaque ómnia permixta essent, Bernardinus urbes atque oppida concursans, in nómine Jesu, quem semper in ore et in péctore gerebat, collapsam pietátem moresque verbo et exemplo magna ex parte restituit. Quo factum est, ut præcláræ civitátes eum sibi episcopum a summo Pontifice postularent; quod ille munus invicta humilitate constantíssime rejécit. Denique vir Dei imménsis labóribus exhaustus, multis magnisque editis miraculis, libris étiam pie docteque conscriptis, cum vixísset annos sex ac sexagínta, in urbe Aquila in Vestinis beato fine quiévit. Quem novis in dies coruscántem signis, anno post obitum sexto, Nicolaus quintus Pontifex maximus in Sanctórum númerum retulit. [Lectio94] Bernardínus Albizésca, nóbili Senénsi família ortus, inter prima grammáticæ stúdia, negléctis puerílibus ludis, pietátis opéribus ánimum inténdit, beátæ Vírginis cúltui præcípue addíctus. Caritáte et misericórdia in páuperes insígnis, eórum servítio Senis in hospitáli beátæ Maríæ de Scala se mancipávit. De capesséndo religiósæ vitæ institúto delíberans, Deo sic disponénte, beáti Francísci órdinem præ céteris optávit, in quo humilitáte, patiéntia, aliísque religiósi hóminis virtútibus excélluit. Prædicándi ónere a superióribus suscépto, cum se minus idóneum agnósceret ob vocis exilitátem et raucitátem, Dei ope imploráta, prodigióse ab hoc impediménto liberátus est. Urbes atque óppida concúrsans, in nómine Jesu, quem semper in ore et péctore gerébat, cívium ubíque discórdias exstínxit, et collápsam pietátem morésque verbo et exémplo magna ex parte restítuit. Libros pie doctéque conscrípsit. Plenus méritis et miráculis clarus, annos natus sex ac sexagínta, in urbe Aquila in Vestínis, beáto fine quiévit. &teDeum