[Officium] S. Paschalis Baylon Confessoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C5 (sed rubrica 1930) ;;Simplex;;1.1;;vide C5 [Rule] vide C5; 9 lectiones [Oratio] Deus, qui beátum Paschálem Confessórem tuum mirífica erga Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria dilectióne decorásti: concéde propítius; ut, quam ille ex hoc divíno convívio spíritus percépit pinguédinem, eándem et nos percípere mereámur: $Qui vivis [Lectio4] Paschalis Baylon, paupéribus piisque paréntibus in oppido Turris Formosæ, Seguntinæ diœcesis, in Aragónia natus, a téneris annis plura dedit futuræ sanctitátis indicia. Sortítus ánimam bonam ac rerum cæléstium appríme studiosam, puerítiam atque adolescéntiam in gregis custódia transegit; quam ille vivéndi ratiónem ideo præcipue diligebat, quod humilitáti fovendæ ac innocéntiæ conservandæ in primis utilem atque opportunam judicáret. Erat in victu modicus, in oratióne assiduus, tantáque apud coævos et socios florebat auctoritate et grátia, ut eórum lites compónens, erróres corrigens, ignorantiam erudiens ac desidiam éxcitans, velut ómnium parens et magister máximo studio colerétur ac amarétur: beátus étiam tum a plerisque appellatus. [Lectio5] Qui vero in sæculo, terra nempe desérta et inaquósa, adeo feliciter adoléverat, flos convallium, plantátus in domo Dómini, mirum ubíque sparsit sanctitátis odórem. Igitur Paschalis arrepto vitæ severioris instituto, atque in ordine Minórum strictioris observantiæ Discalceatórum cooptatus, exsultávit ut gigas ad curréndam viam suam; totumque se Dómino excoléndum tradens, dies noctesque cogitabat, qua se ratióne magis ei magisque conformaret. Ita factum est brevi, ut eum, tamquam seraphicæ perfectiónis exemplar, ipsi quoque provectiores imitándum sibi propónerent. Ipse autem in humili serviéntium gradu constitútus, se velut ómnium peripséma réputans, ardua quæque et abjecta domus ministeria, véluti jure quodam peculiari sibi débita, summa cum hilaritate suscipiebat, et exercebat humilitate ac patiéntia pari. Carnem spiritui quandoque reluctari nitentem jugi maceratióne afflictávit, atque in servitútem redégit; spíritum vero assidua sui abnegatióne ferventiórem in dies ad anterióra extendebat. [Lectio6] Deíparam Vírginem, cujus clientelæ se ab ineunte ætate dicáverat, tamquam matrem quotidiánis colebat obsequiis atque filiali exorábat fiducia. Porro erga sanctíssimum Eucharistiæ sacraméntum difficile dictu est quam ardénti tenerétur devotiónis afféctu; quem defunctus étiam in cadávere retinére visus est, dum, jacens in féretro, ad sacræ Hostiæ elevatiónem bis óculos reserávit et clausit, magna ómnium, qui áderant, admiratióne. Ejusdem veritátem inter hæreticos publice palamque proféssus, multa et gravia ob eam causam perpéssus est; crebro étiam ad necem petítus, sed singulari Dei providéntia ab impiórum mánibus ereptus. Sæpe inter orándum ómnibus destituebátur sensibus, dulcique languebat amoris deliquio: quo témpore cælestem illam sciéntiam hausisse créditus est, qua, homo rudis et illiteratus, de mystériis fidei difficillimis respondére, atque áliquot étiam libros conscríbere pótuit. Denique meritis plenus, eádem qua prædixerat hora, feliciter migrávit ad Dóminum, anno salútis millesimo quingentésimo nonagesimo secundo, sexto décimo Kalendas Junii, eodem, quo natus fuerat, festo Pentecostes recurrente, annum agens secúndum supra quinquagesimum. Quibus aliisque virtútibus insignem, ac miraculis tam in vita quam post mortem clarum, Paulus quintus Pontifex maximus illum Beátum appellávit; Alexander autem octavus Sanctórum catálogo adscripsit; tandem Leo décimus tertius peculiarem cœtuum eucharisticórum, item societátum ómnium a sanctíssima Eucharistia, sive quæ in posterum futuræ sunt, patronum cælestem declarávit et constítuit. [Lectio94] Paschális Baylon, paupéribus piísque paréntibus in óppido Turris Formósæ in Aragónia natus puerítiam atque adolescéntiam in gregis custódia transégit. Póstea severióris vitæ institútum ampléxus, et órdini fratrum Minórum adscríptus, júgiter cogitábat, qua se ratióne magis magísque Christo crucifíxo conformáret. Deíparam Vírginem, cujus clientélæ se ab ineúnte ætáte dicáverat, tamquam matrem filiálibus et cotidiánis obséquiis colébat. Erga Eucharístiam ténero et assíduo flagrávit devotiónis afféctu, quem defúnctus étiam retinére visus est, dum jacens in féretro, ad sacræ Hóstiæ elevatiónem bis óculos reserávit et clausit, magna ómnium, qui áderant, admiratióne. Méritis plenus migrávit ad Dóminum, anno millésimo quingentésimo nonagésimo secúndo. Eum Leo décimus tértius peculiárem cœ́tuum eucharisticórum, societatúmque ómnium a sanctíssima Eucharístia patrónum cæléstem declarávit et constítuit. &teDeum