[Rank] S. Joannis Nepomuceni Martyris;;Duplex;;3;;vide C2a [Rule] vide C2a; [Oratio] Deus, qui ob invictum beati Joannis sacramentale silentium, nova Ecclesiam tuam martyrii corona decorasti: da nobis, ejus intercessione et exemplo, linguam caute custodire; ac omnia potius mala, quam animæ detrimentum, in hoc sæculo tolerare. $Per Dominum. [Commemoratio] !Commemoratio S. Ubaldi Ep. et Conf. [Lectio93] Joannes, Nepomuci Bohemiæ in oppido natus, unde Nepomuceni cognomen duxit, post susceptas philosophiæ, theologiæ sacrorumque canonum laureas sacerdotio initiatus, inter canonicos metropolitanæ ecclesiæ Pragensis cooptatus fuit, et Evangelii coram rege Wenceslao quarto prædicandi provinciam demandatam habuit. Regiis illum eleemosynis in pauperes erogandis præfectum, Joanna regina conscientiæ sibi moderatorem ascivit. Cum autem Wenceslaus in vitia præceps abriperetur, piæ autem conjugis obtestationes ægre ferret, contendere ausus est, ut in sacramentali judicio sacerdoti creditæ reginæ arcana sibi a Joanne panderentur. At Dei minister blanditiis, tormentis et carceris squalore tentatus, nefariæ regis cupiditati fortiter obstitit, et cum Wenceslaus proximam in aquis, si obluctari pergeret, submersionem intentaret, Joannes invicta constantia terrores minasque refutavit. Itaque regis imperio in Moldavam flumen Pragam interfluens noctu dejectus, illustrem martyrii palmam est consecutus. Benedictus decimus tertius primum hunc sacramentalis sigilli assertorem, arcani fidem sanguine obsignantem, sanctorum Mártyrum catalogo adscripsit. &teDeum