[Officium] S. Ubaldi Episcopi et Confessoris [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C4 [Rule] vide C4; 9 lectiones [Oratio] Auxílium tuum nobis, Dómine, quǽsumus, placátus impénde: et, intercessióne beáti Ubáldi Confessóris tui atque Pontíficis, contra omnes diáboli nequítias déxteram super nos tuæ propitiatiónis exténde. $Per Dominum [Lectio4] Ubaldus Eugubii in Umbria nobili genere natus, a primis annis pietáte et litteris egregie est institútus; jamque adoléscens, ut uxórem duceret, sæpe tentatus, numquam tamen a proposito servandæ virginitátis recéssit. Sacerdos effectus, patrimónium suum paupéribus et ecclésiis distríbuit, et canonicórum regulárium ordinis sancti Augustíni institutum suscípiens, illud in pátriam tránstulit, atque in eo aliquámdiu sanctíssime vixit. Cujus sanctitátis opinióne evulgata, ab Honorio secundo summo Pontifice ecclésiæ Eugubinæ invítus præfícitur, et episcopalis consecratiónis munere decorátur. [Lectio5] Ad suam ítaque revertens ecclésiam, cum de consueta vivéndi ratióne nihil ádmodum immutasset, in omni tamen virtútum genere eo magis eminére cœpit, quo efficacius aliórum étiam salútem verbo et exemplo procuraret, factus forma gregis ex animo. Nam victu parco, vestítu moderáto, léctulo áspero et paupérrimo, crucis mortificatiónem jugiter in suo corpore circumferebat, dum inexplébili oratiónis studio spíritum quotídie recrearet. Hinc admirábilem illam mansuetúdinem est adeptus, qua gravíssimas injurias et contumelias non modo æquanimiter tulit, verum étiam mirifico dilectiónis afféctu persecutores suos omni benignitátis testimonio complectebátur. [Lectio6] Biennio, antequam ex hac vita migraret, cum diutinis afflicetarétur infirmitátibus, inter acerbíssimos corporis cruciátus velut aurum in fornace purgátum, Deo grátias indesinenter agebat. Adveniénte autem sacro Pentecostes die, cum multis annis ecclésiam sibi commissam cumma cum laude gubernasset, sanctis opéribus ac miraculis clarus quiévit in pace. Quem Cælestinus Papa tertius in Sanctórum númerum retulit. Ejus virtus præcipue in effugandis spirítibus immundis elucet. Corpus vero, per tot sæcula incorruptum, magna fidelium veneratióne in pátria colitur, quam non semel a præsénti discrimine liberávit. [Lectio94] Ubáldus, Eugúbii in Umbria nóbili génere natus, a primis annis pietáte et lítteris egrégie est institútus; jamque adoléscens, ut uxórem dúceret, sæpe tentátus, nunquam tamen a propósito servándæ virginitátis recéssit. Sacérdos efféctus, patrimónium suum paupéribus et ecclésiis distríbuit. Canonicórum regulárium órdinis sancti Augustíni institútum suscípiens, illud in pátriam tránstulit. Ab Honório secúndo summo Pontífice ecclésiæ Eugubínæ invítus præfícitur, et episcopális consecratiónis múnere decorátur. Factus forma gregis ex ánimo, de consuéta vivéndi ratióne nihil ádmodum immutávit, et in omni virtútum génere enítuit. Diútius infirmitátibus afflíctus, Deo indesinénter grátias agébat. Cum multis annis ecclésiam sibi commíssam summa cum laude gubernásset, sanctis opéribus et miráculis clarus, quiévit in pace. &teDeum