[Officium] S. Antonini Episcopi et Confessoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C4 [Rule] vide C4;mtv 9 lectiones [Oratio] Sancti Antoníni, Dómine, Confessóris tui atque Pontíficis méritis adjuvémur: ut, sicut te in illo mirábilem prædicámus, ita in nos misericórdem fuísse gloriémur. $Per Dominum [Lectio4] Antoninus, Florentiæ honestis parentibus natus, ab ipsa jam pueritia egregium futuræ sanctitatis specimen exhibuit. Annum agens sextum decimum, religionem Prædicatorum amplexus, cœpit exinde maximis clarere virtutibus. Otio perpetuum bellum indixit. Post nocturnum brevem somnum primus matutinis precibus aderat; quibus persolutis, reliquum tempus noctis orationibus, aut certe lectioni, et scriptioni librorum tribuebat; et si quando importunior fessis membris somnus obreperet, ad parietem paululum declinato capite, ac tantisper discusso somno mox sacras vigilias avidius repetebat. [Lectio5] Disciplinæ regularis sui ipsius severissimus exactor, carnes, nisi in gravi ægritudine, numquam edit. Humi, aut in nudo tabulato cubabat. Cilicio semper usus, et interdum zona ferrea ad vivam cutem incinctus, virginitatem integerrime semper coluit. In explicandis consiliis tantæ dexteritatis fuit, ut communi elogio Antoninus consiliorum diceretur. Adeo autem in eo humilitas enituit, ut étiam cœnobiis, ac provinciis præfectus abjectissima monasterii officia demississime obiret. Ab Eugenio quarto Florentinus archiepiscopus renuntiatus, ægerrime tandem nec nisi apostolicis minis perterrefactus ut episcopatum acciperet, acquievit. [Lectio6] In eo munere vix dici potest, quantum prudentia, pietate, caritate, mansuetudine, et sacerdotali zelo excelluerit. Illud mirandum, tantum ingenio valuisse, ut omnes ferme scientias per se nullo adhibito præceptore, absolutissime didicerit. Tandem post multos labores, multis étiam editis insignis doctrinæ libris, sacra Eucharistia et Unctione percepta, complexus Crucifixi imaginem, mortem lætus aspexit sexto Nonas Maji, anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo nono. Miraculis vivens et post mortem conspicuus, Sanctorum numero adscriptus est ab Hadriano sexto, anno Domini millesimo quingentesimo vigesimo tertio. [Lectio94] Antonínus, Floréntiæ honéstis paréntibus natus, ab ipsa puerítia egrégium futúræ sanctitátis spécimen exhíbuit. Annum agens sextum décimum, religiónem Prædicatórum ampléxus, cœpit exínde máximis virtútibus clarére. Singulári fuit abstinéntia, et virginitátem integérrime semper cóluit. In explicándis consíliis tantæ fuit dexteritátis, ut Antonínus consiliórum dicerétur. Ab Eugénio quarto Florentínus archiepíscopus renuntiátus, ægérrime tamen, nec nisi apostólicis minis perterrefáctus, ut episcopátum accíperet, acquiévit. In eo múnere prudéntia, pietáte, caritáte, mansuetúdine et sacerdotáli zelo excélluit. Omnes fere sciéntias, nullo adhíbito præceptóre, absolutíssimas dídicit, et multos insígnis doctrínæ libros scripsit. Obiit in Dómino sexto nonas maji, anno millésimo quadringentésimo quinquagésimo nono, et ab Hadriáno sexto in album Sanctórum fuit relátus. &teDeum [Versum 0] @Commune/C2a::s/N\./Antoníne/