[Officium] S. Athanasii Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C4a (sed rubrica cisterciensis) ;;Simplex;;1.2;;vide C4a [Rule] vide C4a; 9 lectiones [Name] Athanásii Ant=Athanási [Oratio] @Commune/C4-1 [Lectio4] Athanasius Alexandrinus, catholicæ religiónis propugnator acerrimus, ab Alexandro episcopo Alexandrino diaconus factus est, in cujus locum successit. Quem étiam antea secutus fuerat ad Nicænum Concílium; ubi cum Aríi impietátem repressísset, tantum ódium Arianórum suscépit, ut ex eo témpore ei insidias moliri numquam destiterint. Nam coacto ad Tyrum concílio magna ex parte Arianórum episcopórum, subornarunt muliérculam, quæ accusaret Athansium, quod hospítio acceptus sibi stuprum per vim intulísset. Introductus ígitur est Athanasius, et una cum eo Timótheus presbyter; qui simulans se esse Athanasium, Ego ne, inquit, mulier, apud te sum diversatus? ego te violávi? Cui illa petulanter: Tu mihi vim attulísti; idque jurejurando affirmans, judicum fidem obtestabátur, ut tantum flagitium vindicárent. Qua cógnita fraude, rejecta est mulíeris impudéntia. [Lectio5] Arsénium quoque episcopum ab Athanasio interfectum Ariáni pervulgarunt; quem dum occulte détinent, manum mórtui déferunt in judícium, ab Athanasio ad usum mágicæ artis Arsenio amputatam criminantes. At Arsenius noctu aufúgiens, cum se in conspectu totius concilii statuísset, Athanasii inimicórum impudentíssimum scelus apéruit. Quod illi nihilóminus mágicis artibus Athanasii tribuéntes, vitæ ejus insidiari non desistebant. Quam ob rem in exsílium actus, in Gállia apud Tréviros exsulávit. Gravibus deinceps ac diuturnis sub Constantio imperatóre, Arianórum fautore, tempestátibus jactátus et incredibiles calamitátes perpéssus, magnam orbis terræ partem peragrávit; ac sæpe e sua ecclésia ejéctus, sæpe étiam in eamdem et Julii, Romani Pontificis, auctoritate, et Constántis imperatóris, Constantii fratris, patrocinio, decretis quoque concilii Sardicénsis ac Jerosolymitani, restitútus est, Ariánis interea illi semper infestis; quorum pertinacem iram, et summum vitæ discrimen fúgiens, in sicca cisterna quinque annis se ábdidit, ejus rei tantum conscio quodam Athanasii amico, qui eum clam sustentabat. [Lectio6] Constantio mortuo, cum Julianus Apóstata, qui ei in imperio successit, éxsules episcopos ad suas ecclésias redire permisísset, Athanasius Alexandríam reversus, summo honóre exceptus est. Sed non multo post, iísdem Ariánis impelléntibus, a Juliáno exagitatus, rursus discedere cogitur. Cumque ab ejus satellítibus ad necem conquirerétur, qua fugiebat navícula conversa in contrariam flúminis partem, iis qui se insequebántur, ex industria occurrit; et quæréntibus quantum inde abesset Athanasius, respóndit eum non longe abesse: ítaque illos contrárium tenéntes cursum effugit, atque Alexandríam rédiens, ibidem usque ad Juliáni óbitum occultus permansit. Qui paulo post, Alexandríæ alia exorta tempestáte, quatuor menses in paterno sepúlcro delituit. Ac denique ex tot tantisque periculis divinitus ereptus, Alexandríæ mórtuus est in suo léctulo, sub Valénte: cujus vita et mors magnis nobilitáta est miraculis. Multa pie et ad illustrándum catholicam fidem præcláre scripsit, sexque et quadragínta annos in summa témporum varietáte Alexandrinam ecclésiam sanctíssime gubernávit. [Lectio94] Athanásius, epíscopus Alexandrínus, cathólicæ religiónis propugnátor acérrimus, cum, adhuc diáconus, in Concílio Nicǽno Aríi impietátem repressísset, tantum ódium Arianórum suscépit, ut ex eo témpore ei insídias molíri nunquam destíterint. In exsílium actus, in Gállia apud Tréviros exsulávit. Incredíbiles dein calamitátes perpéssus, magnam orbis partem peragrávit; ac sæpe e sua ecclésia ejéctus, sæpe étiam in eándem, Júlii, Románi Pontificis, auctoritáte atque decrétis concílii Sardicénsis ac Jerosolymitáni, restitútus est, Ariánis intérea illi semper inféstis. Dénique ex tot tantísque perículis divínitus eréptus, Alexandríæ mórtuus est sub Valénte. Ejus vita et mors magnis nobilitáta est miráculis. Multa pie et ad illustrándam cathólicam fidem præcláre scripsit, sexque et quadragínta annos in summa témporum varietáte Alexandrínam ecclésiam sanctíssime gubernávit. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum. !Matt 10:23-28 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Cum persequétur vos in civitáte ista, fugite in aliam. Et réliqua. _ Homilía sancti Athanasii Epíscopi. !In Apologia de fuga sua, ante medium In lege præcéptum erat ut constitueréntur civitátes refugiórum, ut, qui quomodocúmque ad necem quæreréntur, servari possent. In consummatióne porro sæculórum cum advenísset illud ipsum Verbum Patris, quod Móysi antea locútum fuerat, rursus hoc præcéptum dedit, Cum vos, inquiens, persecúti fúerint in civitáte ista, fugite in aliam. Pauloque post súbjicit: Cum vidéritis illam abominatiónem desolatiónis, quæ dicta est per Danielem prophétam, consistentem in loco sancto (qui legit, intélligat), tunc qui in Judǽa sunt, fúgiant ad montes; et qui in tecto est, ne descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro est, non revertátur tollere túnicam suam. [Lectio8] Hæc cum scirent Sancti, ejusmodi tenuérunt suæ conversatiónis institutum. Quæ enim nunc præcepit Dóminus, éadem quoque ante suum in carne advéntum locútus est in Sanctis; et hoc institutum hómines ad perfectiónem ducit. Nam quod Deus jusserit, id omnino faciéndum est. Ideoque et ipsum Verbum propter nos homo factum, non indignum putávit, cum quærerétur, quemádmodum et nos, abscóndere se; et cum persecutiónem paterétur, fugere, et insidias declináre: cum autem a se definitum tempus ipse adduxísset, in quo corporáliter pro ómnibus pati volebat, ultro seípsum trádidit insidiántibus. [Lectio9] At vero sancti hómines cum hanc quoque formam a Salvatore didicissent, (ab ipso enim et antea et semper omnes docebántur) advérsus persecutores ut legitime certarent, fugiébant, et ab illis quæsíti se abscóndebant. Cum enim præstitúti sibi a divina providéntia témporis finem ignorarent, nolébant insidiántibus se témere trádere: sed contra, cum scirent quod scriptum est, in mánibus Dei esse hóminum sortes, et Dóminum mortificáre et vivificáre; potius in finem usque perseverábant, circumeuntes, ut ait Apóstolus, in melótis et pellibus caprínis, egéntes, angustiati, in solitudínibus errántes, et in speluncis et cavernis terræ laténtes, quoad vel definitum mortis tempus veníret, vel qui tempus ipsum definíerat, Deus cum eis loquerétur, et insidiántes cohibéret, aut certe persecutóribus eos traderet, utcúmque illi placuísset. &teDeum