[Officium] S. Anselmi Episcopi Confessoris et Ecclesiæ Doctoris (sed rubrica monastica) S. Anselmi Episcopi, Confessoris et Ecclesiæ Doctoris, O. N. [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C4a (sed rubrica 1930) ;;Duplex majus;;4;;vide C4a [Rule] vide C4a; 9 lectiones [Name] Ansélmum Ant=Ansélme [Lectio4] Ansélmus, Augustæ Prætoriæ in finibus Itáliæ, Gundulpho et Ermemberga, nobílibus et catholicis parentibus natus, a teneris annis assiduo litterarum studio, atque perfectióris vitæ desiderio, non obscurum futuræ sanctitatis et doctrinæ specimen dedit. Et licet juvenili ardore aliquando ad sæculi illecebras traheretur, brevi tamen in pristinam viam revocatus, patria et bonis omnibus derelictis, ad monasterium Beccense ordinis sancti Benedicti se contulit: ubi emissa regulari professione sub Herluino abbate observantissimo, et Lanfranco viro doctissimo, tanto animi fervore, et jugi studio in litteris et virtutibus assequendis profecit, ut mirum in modum tamquam sanctitatis et doctrinæ exemplar ab omnibus haberetur. [Lectio5] Abstinentiæ et continentiæ tantæ fuit, ut assiduitate jejunii omnis pene ciborum sensus in eo videretur exstinctus. Diurno enim tempore in exercitiis monasticis docendo, et respondendo variis de religione quæsitis, emenso, quod reliquum erat noctis, somno subtrahebat, ut divinis meditationibus, quas perenni lacrimarum imbre fovebat, mentem recrearet Electus in priorem monasterii invidos fratres ita caritate, humilitate, et prudentia lenivit, ut quos æmulos acceperat, sibi et Deo amicos, maximo cum regularis observantiæ emolumento redderet Mortuo abbate, et in ejus locum (licet invitus) suffectus, tanta doctrinæ et sanctitatis fama ubique refulsit, ut non modo regibus et episcopis venerationi esset, sed sancto Gregorio septimo étiam acceptus, qui tunc magnis persecutionibus agitatus, litteras amoris plenas ad eum dedit, quibus se et Ecclesiam catholicam ejus orationibus commendabat. [Lectio6] Defuncto Lanfranco archiepiscopo Cantuariensi, ejus olim præceptore, Anselmus, urgente Willelmo Angliæ rege, et instantibus clero ac populo, ipso tamen repugnante, ad ejusdem ecclesiæ regimen vocatus, statim (ut corruptos populi mores reformaret) verbo et exemplo prius, dein scriptis, et conciliis celebratis, pristinam pietatem, et ecclesiasticam disciplinam reduxit. Sed cum mox idem Willelmus rex vi et minis Ecclesiæ jura usurpare tentasset, ipse sacerdotali constantia restitit; bonorumque direptionem, et exsilium passus, Romam ad Urbanum secundum se contulit: a quo honorifice exceptus, et summis laudibus ornatus est, cum in Barensi concilio Spiritum Sanctum étiam a Filio procedentem contra Græcorum errorem innumeris Scripturarum, et sanctorum Patrum testimoniis propugnasset. E vivis Willelmo sublato, ab Henrico rege ejus fratre in Angliam revocatus, obdormivit in Domino, famam non solum miraculorum, et sanctitatis (præcipue ob insignem devotionem erga Domini nostri passionem, et beatam Virginem ejus Matrem) assecutus, sed étiam doctrinæ, quam ad defensionem christianæ religionis, animarum profectum, et omnium theologorum, qui sacras litteras scholastica methodo tradiderunt, normam cælitus hausisse ex ejus libris omnibus apparet. [Lectio94] Ansélmus, Augústæ Prætóriæ in fínibus Itáliæ, nobílibus et cathólicis paréntibus natus, adoléscens, pátria et bonis ómnibus derelíctis, in monastério Beccénsi órdinis sancti Benedícti emíssa regulári professióne, in lítteris et virtútibus assequéndis mirum in modum profécit. Régibus, epíscopis veneratióni fuit, et sancto Gregório séptimo étiam accéptus, qui tunc, persecutiónibus agitátus, lítteras amóris plenas ad eum dedit, se et Ecclésiam ejus oratiónibus comméndans. Defúncto Lanfránco archiepíscopo Cantuariénsi, ejus olim præceptóre, ad ejúsdem ecclésiæ régimen vocátus, verbo et exémplo, scriptis et concíliis celebrátis, prístinam pietátem et ecclesiásticam disciplínam redúxit. Sed cum mox Willélmus rex vi et minis jura Ecclésiæ usurpáre tentásset, ípseque invícte restitísset, bonórum direptiónem et exsílium passus, Romam ad Urbánum secúndum se cóntulit. A quo honorífice excéptus et summis láudibus ornátus, in Barénsi concílio Spíritum Sanctum étiam a Fílio procedéntem, contra Græcórum errórem, innúmeris Scripturárum et sanctórum Patrum testimóniis propugnávit. Post mortem Willélmi, ab Henríco rege ejus fratre in Angliam revocátus obdormívit in Dómino. &teDeum [Lectio7] @Commune/C4a:Lectio7 in 2 loco [Lectio8] @Commune/C4a:Lectio8 in 2 loco [Lectio9] @Commune/C4a:Lectio9 in 2 loco