[Officium] S. Joannis a Capistrano Confessoris [Rank] ;;Semiduplex;;2.2;;vide C5 [Rule] vide C5;mtv 9 lectiones [Oratio] Deus, qui per beátum Joánnem fidéles tuos in virtúte sanctíssimi nóminis Jesu de crucis inimícis triumpháre fecísti: præsta, quǽsumus; ut, spirituálium hóstium, ejus intercessióne, superátis insídiis, corónam justítiæ a te accípere mereámur. $Per eumdem [Lectio4] Joannes, Capistrani in Pelignis ortus et Perusium studiorum causa missus, in christianis et liberalibus disciplinis adeo profecit, ut ob egregiam juris scientiam aliquot civitatibus a Neapolis rege Ladislao præfectus fuerit. Dum autem earum rempublicam sanctissime gerens perturbatis rebus tranquillitatem revocare studet capitur ipse et in vincula conjicitur; quibus mirabiliter ereptus, Francisci Assisiensis regulam inter fratres Minores profitetur. Ad divinarum litterarum studium progressus præceptorem nactus est sanctum Bernardinum Senensem, cujus et virtutis exempla, in cultu potissimum sanctissimi nominis Jesu ac Deiparæ propagando, egregie est imitatus. Aquilanum episcopatum recusavit, et severiore disciplina atque scriptis quæ plurima edidit ad mores reformandos, maxime enituit. [Lectio5] Prædicationi verbi Dei sedulo incumbens, Italiam fere universam lustravit; quo in munere et virtute sermonis et miraculorum frequentia innumeras prope animas in viam salutis reduxit. Eum Martinus quintus ad exstinguendam Fraticellorum sectam inquisitorem instituit. A Nicolao quinto contra Judæos et Saracenos generalis inquisitor in Italia constitutus, plurimos ad Christi fidem convertit. In Oriente multa optime constituit, et in concilio Florentino, ubi veluti sol quidam fulsit, Armenos Ecclesiæ catholicæ restituit. Idem Pontifex, postulante Friderico tertio imperatore, illum apostolicæ Sedis nuntium in Germaniam legavit, ut hæreticos ad catholicam fidem et principum animos ad concordiam revocaret. In Germania aliisque provinciis Dei gloriam sexennali ministerio mirifice auxit, Hussitis, Adamitis, Thaboritis, Hebræisque innumeris doctrinæ veritate ac miraculorum luce ad Ecclesiæ sinum traductis. [Lectio6] Cum Callistus tertius, ipso potissimum deprecante, cruce signatos mittere decrevisset, Joannes per Pannoniam aliasque provincias volitavit, qua verbo, qua litteris principum animos ita ad bellum accendit, ut brevi millia Christianorum septuaginta conscripta sint. Ejus consilio et virtute potissimum Taurunensis victoria relata est, centum ac viginti Turcarum millibus partim cæsis, partim fugatis. Cujus victoriæ cum Romam nuntius venisset octavo Idus Augusti, idem Callistus ejus diei memoriæ solemnia Transfigurationis Christi Domini perpetuo consecravit. Lethali morbo ægrotum et Villacum delatum viri principes plures visitarunt; quos ipse ad tuendam religionem hortatus, animam Deo sancte reddidit anno salutis millesimo quadringentesimo quinquagesimo sexto. Ejus gloriam post mortem Deus multis miraculis confirmavit: quibus rite probatis, Alexander octavus anno millesimo sexcentesimo nonagesimo Joánnem in Sanctorum numerum retulit; ejusque Officium ac Missam Leo decimus tertius, altero ab ejus canonizatione sæculo, ad universam extendit Ecclesiam. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 9:1-6 In illo témpore: Convocatis Jesus duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. Et réliqua. _ Homilia sancti Bonaventuræ Epíscopi !Expositio in cap. 9 Lucæ Apostoli ideo nominati sunt, ut eorum commendaretur auctoritas. Apostolus enim missus interpretatur: missi autem fuerunt ad prædicandum, secundum illud: Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare. Fuerunt ad prædicandum missi, non rem parvam, sed magnam scilicet regnum Dei, per quod potest intelligi doctrina veritatis, juxta illud: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus. Potest étiam dici gratia Spiritus Sancti, secundum illud: Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax, et gaudium in Spiritu Sancto; et infra: Ecce regnum Dei intra vos est. Potest étiam dici gloria æterna, juxta illud: Amen dico vobis, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. [Lectio8] Omnibus his modis Apostoli sunt missi prædicare regnum Dei, scilicet veram doctrinam, divinam gratiam, et ætérnam gloriam. Et quia propter auctoritatem prædicationis concesserat potestatem curationis, ideo subdit: Et sanare infirmos; scilicet misit ad confirmationem veritatis prædicatæ secundum illud: Illi autem profecti, prædicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Unde signum missionis spiritualis ad prædicandum est sanatio audientium a morbis vitiorum. [Lectio9] Tria autem sunt signa evidentia, quibus probatur utrum prædicator a Domino sit missus ad Evangelium prædicandum. Primum est auctoritas mittentis, cujusmodi est pontificis, et Maxime Pontificis summi, qui est loco Petri, immo Jesu Christi; unde qui ab eo mittitur, a Christo mittitur. Secundum est zelus animarum in persona quæ mittitur, quando scilicet principaliter quæsierit Dei honorem et animarum salutem. Tertium est fructificatio et conversio auditorum. Per primum sunt nuntii Patris, per secundum Filii, per tertium Spiritus Sancti. De primo: pro patribus tuis nati sunt tibi filii. De secundo: Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesus Christum Dominum nostrum. De tertio: Posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Et qui sic mittitur, potest dicere illud: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me. &teDeum