[Rank] In Annuntiatione Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex I classis;;6.92;;ex C11 [Rank] (rubrica 1570 aut rubrica 1617 aut rubrica 1888 aut rubrica cisterciensis) In Annuntiatione Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex II classis;;5;;ex C11 [Rank] (rubrica 196) In Annuntiatione Beatæ Mariæ Virginis;;Duplex I classis;;6;;ex C11 [Rule] ex C11; Psalmi Dominica Antiphonas horas Doxology=Nat 9 lectiones; Ant Matutinum 12 special [Ant Vespera] Missus est * Gábriel Angelus ad Maríam Vírginem desponsátam Joseph. (Allelúja.);;109 Ave, María, * grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. (Allelúja.);;112 Ne tímeas, María, * invenísti grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries fílium. (Allelúja.);;121 Dabit ei Dóminus * sedem David, patris ejus, et regnábit in ætérnum. (Allelúja.);;126 Ecce ancílla Dómini: * fiat mihi secúndum verbum tuum. (Allelúja.);;147 [Ant Vespera] (tempore paschali et rubrica cisterciensis) Allelúia, * allelúia, allelúia. [Responsory Vespera 1] (rubrica cisterciensis) Responsorium. Ave María, grátia plena, Dóminus tecum: * Spíritus sanctus supervéniet in ten, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi: quod enim ex te nascétur Sanctum, vocábitur Fílius Dei. (Allelúia.) V. Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei: R. Spíritus sanctus supervéniet in ten, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi: quod enim ex te nascétur Sanctum, vocábitur Fílius Dei. (Allelúia.) [Versum 1] V. Ave, María, grátia plena. (Allelúja.) R. Dóminus tecum. (Allelúja.) [Versum 1] (rubrica cisterciensis) V. Angelus Dómini nuntiávit Maríæ. (Allelúia.) R. Et concépit de Spíritu Sancto. (Allelúia.) [Ant 1] Spíritus Sanctus * in te descéndet, María, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. (Allelúja.) [Ant 1] (rubrica cisterciensis) Ecce concípies * in útero, et páries Fílium, et vocábis nomen ejus Jesum: hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur. (Allelúia.) [Oratio] Deus, qui de beátæ Maríæ Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti: præsta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, ejus apud te intercessiónibus adjuvémur. $Per eumdem [Invit] Ave, María, grátia plena: * Dóminus tecum. (Allelúja.) [Ant Matutinum 12] Angelus Dómini * nuntiávit Maríæ, et concépit de Spíritu Sancto. (Allelúja.) [Lectio1] De Isaía Prophéta @Tempora/Adv1-6:Lectio3 [Responsory1] R. Missus est Gábriel Angelus ad Maríam Vírginem desponsátam Joseph, núntians ei verbum; et expavéscit Virgo de lúmine: ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum: * Ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius. (Allelúja.) V. Dabit ei Dóminus Deus sedem David, patris ejus, et regnábit in domo Jacob in ætérnum. R. Ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius. (Allelúja.) [Lectio2] !Isa 11:1-5 1 Et egrediétur virga de radíce Jesse, et flos de radíce ejus ascéndet. 2 Et requiéscet super eum Spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et pietátis; 3 Et replébit eum spíritus timóris Dómini: non secúndum visiónem oculórum judicábit, neque secúndum audítum áurium árguet: 4 Sed judicábit in justítia páuperes, et árguet in æquitáte pro mansuétis terræ: et percútiet terram virga oris sui, et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium. 5 Et erit justítia cíngulum lumbórum ejus: et fides cinctórium renum ejus. [Responsory2] R. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: * Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi: quod enim ex te nascétur Sanctum, vocábitur Fílius Dei. (Allelúja.) V. Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Angelus, dixit ei. R. Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi: quod enim ex te nascétur Sanctum, vocábitur Fílius Dei. (Allelúja.) [Lectio3] @Tempora/Adv4-0:Lectio1:2-9 [Responsory3] R. Súscipe verbum, Virgo María, quod tibi a Dómino per Angelum transmíssum est: concípies et páries Deum páriter et hóminem, * Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres. (Allelúja.) V. Páries quidem fílium, et virginitátis non patiéris detriméntum: efficiéris grávida, et eris mater semper intácta. R. Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres. (Allelúja.) &Gloria R. Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres. (Allelúja.) [Lectio4] Sermo sancti Leónis Papæ !Sermo 2 de Nativ. Domini Deus omnípotens et clemens, cujus natúra bónitas, cujus volúntas poténtia, cujus opus misericórdia est, statim ut nos diabólica malígnitas venéno suæ mortificávit invídiæ, prædestináta renovándis mortálibus suæ pietátis remédia, inter ipsa mundi primórdia præsignávit; denúntians serpénti futúrum semen mulíeris, quod nóxii cápitis elatiónem sua virtúte contéreret, Christum scílicet in carne ventúrum; Deum hominémque signans, qui natus ex Vírgine, violatórem humánæ propáginis incorrúpta nativitáte damnáret. [Responsory4] R. Ecce virgo concípiet, et páriet fílium, dicit Dóminus: * Et vocábitur nomen ejus Admirábilis, Deus, Fortis. (Allelúja.) V. Super sólium David, et super regnum ejus sedébit in ætérnum. R. Et vocábitur nomen ejus Admirábilis, Deus, Fortis. (Allelúja.) [Lectio5] Nam quia gloriabátur diábolus hóminem sua fraude decéptum divínis caruísse munéribus, et immortalitátis dote nudátum, duram mortis subísse senténtiam, seque in malis suis quoddam de prævaricatóris consórtio invenísse solátium; Deum quoque, justæ severitátis exigénte ratióne, erga hóminem, quem in tanto honóre condíderat, antíquam mutásse senténtiam: opus fuit, dilectíssimi, secréti dispensatióne consílii ut incommutábilis Deus, cujus volúntas non potest sua benignitáte privári, primam pietátis suæ dispositiónem sacraménto occultióre compléret; et homo diabólicæ iniquitátis versútia actus in culpam, contra Dei propósitum non períret. [Responsory5] R. Egrediétur virga de radíce Jesse, et flos de radíce ejus ascéndet: * Et erit justítia cíngulum lumbórum ejus, et fides cinctórium renum ejus. (Allelúja.) V. Et requiéscet super eum Spíritus Dómini: spíritus sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis. R. Et erit justítia cíngulum lumbórum ejus, et fides cinctórium renum ejus. (Allelúja.) [Lectio6] Adveniéntibus ergo tempóribus, dilectíssimi, quæ redemptióni hóminum fúerant præstitúta, ingréditur hæc ínfima Jesus Christus, Dóminus noster, de cælésti sede descéndens, et a patérna glória non recédens, novo órdine, nova nativitáte generátus: novo órdine, quia, invisíbilis in suis, visíbilis factus est in nostris; incomprehensíbilis, vóluit comprehéndi; ante témpora manens, esse cœpit ex témpore; universitátis Dóminus servílem formam, obumbráta majestátis suæ dignitáte, suscépit; impassíbilis Deus, non dedignátus est homo esse passíbilis; et immortális, mortis légibus subjacére. [Responsory6] R. Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio: * Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. (Allelúja.) V. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. R. Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. (Allelúja.) &Gloria R. Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. (Allelúja.) [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam !Luc 1:26-38 In illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 2 in Lucam Latent quidem divína mystéria, nec fácile, juxta prophéticum dictum, quisquam hóminum potest scire consílium Dei. Sed tamen ex céteris factis, atque præcéptis Dómini Salvatóris póssumus intellégere, et hoc propensióris fuísse consílii, quod ea potíssimum elécta est, ut Dóminum páreret, quæ erat desponsáta viro. Cur autem non ántequam desponsarétur, impléta est? Fortásse ne dicerétur quod concéperat ex adultério. [Responsory7] R. Congratulámini mihi, omnes qui dilígitis Dóminum: quia cum essem párvula, plácui Altíssimo, * Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem. (Allelúja.) V. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus. R. Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem. (Allelúja.) [Lectio8] Et ingréssus ad eam Angelus. Disce vírginem móribus, disce vírginem verecúndia, disce oráculo, disce mystério. Trepidáre vírginum est, et ad omnes viri affátus veréri. Discant mulíeres propósitum pudóris imitári. Sola in penetrálibus, quam nemo virórum víderit, solus Angelus repérerit: sola sine cómite, sola sine teste, ne quo degénere depravarétur affátu, ab Angelo salutátur. [Responsory8] R. Gaude, María Virgo, cunctas hǽreses sola interemísti, quæ Gabriélis Archángeli dictis credidísti: * Dum Virgo Deum et hóminem genuísti, et post partum, Virgo, invioláta permansísti. (Allelúja.) V. Beáta es quæ credidísti: quia perfécta sunt ea, quæ dicta sunt tibi a Dómino. R. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti, et post partum, Virgo, invioláta permansísti. (Allelúja.) &Gloria R. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti, et post partum, Virgo, invioláta permansísti. (Allelúja.) [Lectio9] Tanti namque mandáti mystérium non hóminis fuit, sed Angeli ore proméndum. Hódie primum audítur: Spíritus Sanctus supervéniet in te. Et audítur, et créditur. Dénique, Ecce, inquit, ancílla Dómini: contíngat mihi secúndum verbum tuum. Vide humilitátem, vide devotiónem. Ancíllam se dicit Dómini, quæ mater elígitur: nec repentíno exaltáta promísso est. &teDeum [Versum 0] @Psalterium/Special/Major Special:Adv Versum 0 [Ant Laudes] Missus est * Gábriel Angelus ad Maríam Vírginem desponsátam Joseph. (Allelúja.) Ave, María, * grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. (Allelúja.) Ne tímeas, María, * invenísti grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries fílium. (Allelúja.) Dabit ei Dóminus * sedem David, patris ejus, et regnábit in ætérnum. (Allelúja.) Ecce ancílla Dómini: * fiat mihi secúndum verbum tuum. (Allelúja.) [Ant Laudes] (tempore paschali et rubrica cisterciensis) Allelúia, * allelúia, allelúia. [Capitulum Laudes] !Isa 7:14-15 v. Ecce virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen ejus Emmánuel. Butýrum et mel cómedet, ut sciat reprobáre malum, et elígere bonum. $Deo gratias [Versum 2] @:Versum 1 [Ant 2] Quómodo fiet istud, * Angele Dei, quóniam virum non cognósco? Audi, María Virgo: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. (Allelúja.) [Ant 2] (rubrica cisterciensis) Egrediétur virga * de radíce Jesse, et replébitur omnis terra glória Dómini, et vidébit omnis caro salutáre Dei. (Allelúia, allelúia.) [Lectio Prima] !Isa 11:1-2 v. Egrediétur virga de radíce Jesse, et flos de radíce ejus ascéndet. Et requiéscet super eum Spíritus Dómini. [Capitulum Sexta] !Luc 1:32-33 v. Dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus, et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. $Deo gratias [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Versum 3] @:Versum 1 [Ant 3] Gábriel Angelus * locútus est Maríæ dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. (Allelúja.) [Ant 3] (rubrica cisterciensis) Spíritus sanctus * in te descéndet‚ María, ne tímeas, habébis in útero Fílium Dei. (Allelúia.)