[Officium] S. Joseph Sponsi B.M.V. Confessoris [Rank] ;;Duplex I classis;;6.1;; (sed rubrica 1570 aut rubrica 1617) ;;Duplex;;3;; (sed rubrica 1960 aut rubrica innovata) ;;Duplex I classis;;6;; [Rule] proper Psalmi Dominica Antiphonas horas 9 lectiones; Psalm5 Vespera=116 [Ant Vespera] Jacob autem * génuit Joseph, virum Maríæ, de qua natus est Jesus, qui vocátur Christus.;;109 Missus est * Angelus Gábriel a Deo ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María.;;110 Cum esset desponsáta * Mater Jesu María Joseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto.;;111 Joseph vir ejus, * cum esset justus, et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam.;;112 Angelus Dómini * appáruit Joseph, dicens: Joseph, fili David, noli timére accípere Maríam cónjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est: páriet autem fílium, et vocábis nomen ejus Jesum.;;116 [Responsory Vespera 1] (rubrica cisterciensis) Responsorium. Fecit me Dóminus quasi patrem regis, et Dóminum univérsæ domus ejus: nolíte pavére: * Pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. Allelúia. V. Veníte ad me, et ego dabo vobis ómnia bona Ægypti, et comedétis medúllam terræ. R. Pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum. Allelúia. [Hymnus Vespera] v. Te, Joseph, célebrent ágmina cǽlitum, Te cuncti résonent christíadum chori, Qui clarus méritis, junctus est ínclitæ Casto fœ́dere Vírgini. _ Almo cum túmidam gérmine cónjugem Admírans, dúbio tángeris ánxius, Afflátu súperi Fláminis Angelus Concéptum Púerum docet. _ Tu natum Dóminum stringis, ad éxteras Ægýpti prófugum tu séqueris plagas; Amíssum Sólymis quæris, et ínvenis, Miscens gáudia flétibus. _ Post mortem réliquos sors pia cónsecrat, Palmámque eméritos glória súscipit: Tu vivens, Súperis par, frúeris Deo, Mira sorte beátior. _ Nobis, summa Trias, parce precántibus, Da Joseph méritis sídera scándere: Ut tandem líceat nos tibi pérpetim Gratum prómere cánticum. Amen. [Hymnus Vespera] (rubrica cisterciensis) v. Hunc diem totum célebrem per orbem Vírginis Sponsi venerémur omnes. Turba coelórum simul et beáta Cóncinat hymnos. _ Cónditor mundi pius, et Redémptor, Cónjugem Matri státuit pudícum: Ejus ut custos foret atque testis Virginitátis. _ Tempus ut plenum fúerat salútis, In virum Joseph datus est Maríæ Ex tribu Juda véniens ab alto Sánguine Regum. _ Ergo jam sacro properánte partu, Tóties quondam Pátribus vocátum, Primus Auctórem méruit salútis Cérnere felix. _ Quemque pastóres vígiles adórant, Obsitum pannis stábulo repónit, Læta dum terris cecinére pacem Agmina coeli. _ Vidit et sidus rádians ab ortu, Cujus ad nutum petiére cunas Príncipis nati nóviter, feréntes Múnera Reges. _ Laus Patri summo, Genitóque semper, Flámini sacro, simul et potestas: Qui Deus simplex ditióne solus Cuncta gubérnat. Amen. [Versum 1] V. Constítuit eum dóminum domus suæ. R. Et príncipem omnis possessiónis suæ. [Ant 1] Exsúrgens Joseph a somno, * fecit sicut præcépit ei Angelus Dómini, et accépit cónjugem suam. [Oratio] Sanctíssimæ Genetrícis tuæ sponsi, quǽsumus, Dómine, méritis adjuvémur; ut quod possibílitas nostra non óbtinet, ejus nobis intercessióne donétur. $Qui vivis [Invit] Christum Dei Fílium, qui putári dignátus est fílius Joseph, * Veníte adorémus. [Hymnus Matutinum] v. Cǽlitum Joseph, decus atque nostræ Certa spes vitæ, columénque mundi, Quas tibi læti cánimus, benígnus Súscipe laudes. _ Te Sator rerum státuit pudícæ Vírginis sponsum, voluítque Verbi Te patrem dici, dedit et minístrum Esse salútis. _ Tu Redemptórem stábulo jacéntem, Quem chorus Vatum cécinit futúrum, Aspicis gaudens, humilísque natum Numen adóras. _ Rex Deus regum, Dominátor orbis, Cujus ad nutum tremit inferórum Turba, cui pronus famulátur æther, Se tibi subdit. _ Laus sit excélsæ Tríadi perénnis, Quæ tibi præbens súperos honóres, Det tuis nobis méritis beátæ Gáudia vitæ. Amen. [Hymnus Matutinum] (rubrica cisterciensis) v. O nimis felix Pater et nutrítor Regis ætérni méritus vocári! Nam tibi gestans útero tonántem, Júngitur Uxor. _ Tu minas sævi fúgiens Heródis, Quæris Egyptum mónitu supérno: Prorsus Infántem révocas ab atra Cæde Tyránni. _ Inter ignótos hábitas colónos, Perque septénos cooperátus annos, Matris, ac Nati petis ipse victum, Arte fabríli. _ Tristis amissum Púerum requíris, Intra mirántes prócerum catérvas: Cómperis tandem, pátrios redúcis Rursus in agros. _ Astra qui coelos regit, atque terras, Cujus ad jussum súperi veréntur, Inferi cujus tremuére numen, Se tibi subdit. _ Laus Patri summo, Genitóque semper, Flámini sacro simul et potéstas: Qui Deus simplex ditióne solus Cuncta gubérnat. Amen. [Ant Matutinum] Ascéndit Joseph, * a Galilǽa de civitáte Názareth in Judǽam, in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem, ut profiterétur cum María.;;1 Venérunt pastóres * festinántes; et invenérunt Maríam, et Joseph, et Infántem pósitum in præsépio.;;2 Ecce Angelus Dómini * appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum.;;3 Consúrgens Joseph, * accépit Púerum et Matrem ejus nocte, et secéssit in Ægýptum; et erat ibi usque ad óbitum Heródis.;;4 Defúncto Heróde, * Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph in Ægýpto, dicens: Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël; defúncti sunt enim qui quærébant ánimam Púeri.;;5 Accépit Joseph * Púerum et Matrem ejus, et venit in terram Israël.;;8 Audiens Joseph, * quod Archeláus regnáret in Judǽa pro Heróde patre suo, tímuit illo ire.;;14 Admónitus in somnis, * Joseph secéssit in partes Galilǽæ: et véniens habitávit in civitáte, quæ vocátur Názareth; ut adimplerétur quod dictum est per prophétas: Quóniam Nazarǽus vocábitur.;;20 Erat Pater Jesu * et Mater mirántes super his, quæ dicebántur de illo; et benedíxit illis Símeon.;;23 [Nocturn 1 Versum] @:Versum 1 [Nocturn 2 Versum] V. Magna est glória ejus in salutári tuo. R. Glóriam et magnum decórem impónes super eum. [Nocturn 3 Versum] V. Justus germinábit sicut lílium. R. Et florébit in ætérnum ante Dóminum. [Lectio1] De libro Génesis !Gen 39:1-5 1 Joseph ígitur ductus est in Ægýptum, emítque eum Putíphar eunúchus Pharaónis, princeps exércitus, vir Ægýptius, de manu Ismaelitárum, a quibus perdúctus erat. 2 Fuítque Dóminus cum eo, et erat vir in cunctis próspere agens: habitavítque in domo dómini sui, 3 qui óptime nóverat Dóminum esse cum eo, et ómnia, quæ gerébat, ab eo dírigi in manu illíus. 4 Invenítque Joseph grátiam coram dómino suo, et ministrábat ei: a quo præpósitus ómnibus gubernábat créditam sibi domum, et univérsa quæ ei trádita fúerant: 5 benedixítque Dóminus dómui Ægýptii propter Joseph. [Responsory1] R. Fuit Dóminus cum Joseph, et dedit ei grátiam in conspéctu príncipis cárceris: * Qui trádidit in manu illíus univérsos vinctos. V. Quidquid fiébat, sub ipso erat: Dóminus enim erat cum illo, et ómnia ópera ejus dirigébat. R. Qui trádidit in manu illíus univérsos vinctos. [Lectio2] !Gen 41:37-40 37 Plácuit Pharaóni consílium et cunctis minístris ejus: 38 locutúsque est ad eos: Num inveníre potérimus talem virum, qui spíritu Dei plenus sit? 39 Dixit ergo ad Joseph: Quia osténdit tibi Deus ómnia quæ locútus es, numquid sapientiórem et consímilem tui inveníre pótero? 40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris impérium cunctus pópulus obédiet: uno tantum regni sólio te præcédam. [Responsory2] R. Esuriénte terra Ægýpti, clamávit pópulus ad regem, aliménta petens. Quibus ille respóndit: * Ite ad Joseph, et quidquid vobis díxerit, fácite. V. Crescébat cotídie fames in omni terra, aperuítque Joseph univérsa hórrea, et vendébat Ægýptiis. R. Ite ad Joseph, et quidquid vobis díxerit, fácite. [Lectio3] !Gen 41:41-44 41 Dixítque rursus Phárao ad Joseph: Ecce, constítui te super univérsam terram Ægýpti. 42 Tulítque ánnulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivítque eum stola býssina, et collo torquem áuream circumpósuit. 43 Fecítque eum ascéndere super currum suum secúndum, clamánte præcóne, ut omnes coram eo genu flécterent, et præpósitum esse scirent univérsæ terræ Ægýpti. 44 Dixit quoque rex ad Joseph: Ego sum Phárao: absque tuo império non movébit quisquam manum aut pedem in omni terra Ægýpti. [Responsory3] R. Fecit me Dóminus quasi patrem regis, et dóminum univérsæ domus ejus: nolíte pavére; * Pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægýptum. V. Veníte ad me, et ego dabo vobis ómnia bona Ægýpti, et comedétis medúllam terræ. R. Pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægýptum. &Gloria R. Pro salúte enim vestra misit me Deus ante vos in Ægýptum. [Lectio4] Sermo sancti Bernárdi Abbátis !Homil. 2 super Missus est, prope finem Quis et qualis homo fúerit beátus Joseph, cónice ex appellatióne, qua, licet dispensatória, méruit honorári ádeo, ut pater Dei et dictus et créditus sit; cónice et ex próprio vocábulo, quod augméntum non dúbitas interpretári. Simul et meménto magni illíus quondam Patriárchæ vénditi in Ægýpto; et scito ipsíus istum non solum vocábulum fuísse sortítum, sed et castimóniam adéptum, innocéntiam assecútum et grátiam. [Responsory4] R. Ascéndit Joseph a Galilǽa de civitáte Názareth in Judǽam, in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem: * Eo quod esset de domo et família David. V. Ut profiterétur cum María desponsáta sibi uxóre. R. Eo quod esset de domo et família David. [Lectio5] Síquidem ille Joseph, fratérna ex invídia vénditus et ductus in Ægýptum, Christi venditiónem præfigurávit: iste Joseph, Herodiánam invídiam fúgiens, Christum in Ægýptum portávit. Ille dómino suo fidem servans, dóminæ nóluit commiscéri: iste Dóminam suam, Dómini sui matrem, vírginem agnóscens et ipse cóntinens, fidéliter custodívit. Illi data est intellegéntia in mystériis somniórum: isti datum est cónscium fíeri atque partícipem cæléstium sacramentórum. [Responsory5] R. Surge, et áccipe Púerum et Matrem ejus, et fuge in Ægýptum; * Et esto ibi, usque dum dicam tibi. V. Ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: Ex Ægýpto vocávi Fílium meum. R. Et esto ibi, usque dum dicam tibi. [Lectio6] Ille fruménta servávit non sibi, sed omni pópulo: iste Panem vivum e cælo servándum accépit tam sibi quam toti mundo. Non est dúbium, quin bonus et fidélis homo fúerit iste Joseph, cui Mater desponsáta est Salvatóris. Fidélis, inquam, servus, et prudens, quem constítuit Dóminus suæ Matris solátium, suæ carnis nutrítium, solum dénique in terris magni consílii coadjutórem fidelíssimum. [Responsory6] R. Cum indúcerent púerum Jesum paréntes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, * Accépit eum Símeon in ulnas suas, et benedíxit Deum. V. Et erat Pater ejus et Mater mirántes super his, quæ dicebántur de illo. R. Accépit eum Símeon in ulnas suas, et benedíxit Deum. &Gloria R. Accépit eum Símeon in ulnas suas, et benedíxit Deum. [Lectio7] @Sancti/12-24:Lectio1 [Responsory7] R. Dicit Mater Jesu ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? * Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te. V. Et ait ad illos: Quid est, quod me quærebátis? nesciebátis, quia in his quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? R. Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te. [Lectio8] @Sancti/12-24:Lectio2 [Responsory8] R. Descéndit Jesus cum eis, et venit Názareth: * Et erat súbditus illis. V. Proficiébat sapiéntia, et ætáte, et grátia apud Deum et hómines. R. Et erat súbditus illis. &Gloria R. Et erat súbditus illis. [Lectio9] @Sancti/12-24:Lectio3 &teDeum [Versum 0] @:Versum 1 [Ant Laudes] Ibant paréntes Jesu * per omnes annos in Jerúsalem, in die solémni Paschæ. Cum redírent, * remánsit puer Jesus in Jerúsalem, et non cognovérunt paréntes ejus. Non inveniéntes * Jesum, regréssi sunt in Jerúsalem requiréntes eum; et post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum, audiéntem et interrogántem eos. Dixit Mater ejus * ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus, et ego doléntes quærebámus te. Descéndit Jesus * cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis. [Capitulum Laudes] !Prov 28:20; 27:18 v. Vir fidélis multum laudábitur. Et, qui custos est Dómini sui, glorificábitur. $Deo gratias [Hymnus Laudes] v. Iste, quem læti cólimus, fidéles, Cujus excélsos cánimus triúmphos, Hac die Joseph méruit perénnis Gáudia vitæ. _ O nimis felix, nimis o beátus, Cujus extrémam vígiles ad horam Christus et Virgo simul astitérunt Ore seréno. _ Hinc stygis victor, láqueo solútus Carnis, ad sedes plácido sopóre Migrat ætérnas, rutilísque cingit Témpora sertis. _ Ergo regnántem flagitémus omnes, Adsit ut nobis, veniámque nostris Obtinens culpis, tríbuat supérnæ Múnera pacis. _ Sint tibi plausus, tibi sint honóres, Trine, qui regnas, Deus, et corónas Aureas servo tríbuis fidéli Omne per ævum. Amen. [Hymnus Laudes] (rubrica cisterciensis) v. Noctis e coelo ténebris depúlsis, Décidant mentis feritátis umbræ: Hujus ut partos réferat triúmphos Laude perénni. _ Jamque longævus agitátus annis, Vínculo mortis véteri solútus: Victor et virgo spoliátur ævo, Corpus onústum. _ Mortis ut victor superávit orcum, Scandit hic vitam simul ad beátam: Summa pro magnis méritis adéptus Præmia palmæ. _ Ergo regnántem flagitémus ipsum, Cum sua Sponsa véniam precétur, Supplices ut nos capiámus alta Præmia coeli. _ Laus Patri summo Genitóque semper, Flámini sacro simul et potéstas: Qui Deus simplex ditióne solus Cuncta gubérnat. Amen. [Versum 2] @Commune/C5:Nocturn 2 Versum [Ant 2] Ipse Jesus * erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur, fílius Joseph. [Lectio Prima] !Sap 10:10 v. Prófugum justum dedúxit Sapiéntia per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum; honestávit illum in labóribus, et complévit labóres illíus. [Responsory Breve Tertia] R.br. Constítuit eum * Dóminum domus suæ. R. Constítuit eum * Dóminum domus suæ. V. Et príncipem omnis possessiónis suæ. R. Dóminum domus suæ. &Gloria R. Constítuit eum * Dóminum domus suæ. [Versum Tertia] @:Nocturn 2 Versum [Capitulum Sexta] !Sir 45:1; 45:4 v. Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum ex omni carne. $Deo gratias [Responsory Breve Sexta] R.br. Magna est glória ejus * In salutári tuo. R. Magna est glória ejus * In salutári tuo. V. Glóriam et magnum decórem impónes super eum. R. In salutári tuo. &Gloria R. Magna est glória ejus * In salutári tuo. [Versum Sexta] @:Nocturn 3 Versum [Capitulum Nona] @:Lectio Prima $Deo gratias [Responsory Breve Nona] R.br. Justus germinábit * Sicut lílium. R. Justus germinábit * Sicut lílium. V. Et florébit in ætérnum ante Dóminum. R. Sicut lílium. &Gloria R. Justus germinábit * Sicut lílium. [Versum Nona] V. Plantátus in domo Dómini. R. In átriis domus Dei nostri. [Ant Vespera 3] @:Ant Laudes [Versum 3] V. Glória et divítiæ in domo ejus. R. Et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. [Ant 3] Ecce fidélis servus * et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam.