[Officium] Ss. Perpetuæ et Felicitatis Martyrum [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C7b (rubrica innovata) ;;Duplex;;3.91;;vide C7b [Rule] vide C7b; 9 lectiones Quarum festum [Name] Perpétuæ et Felicitátis [Invit] @Commune/C7b::s/N\. et N\./Perpétuæ et Felicitátis./ [Lectio1] (rubrica innovata) @Commune/C6:Lectio1 in 2 loco [Lectio4] Perpetua et Felicitas, in persecutione Severi imperatoris, in Africa, una cum Revocato, Saturnino et Secundulo comprehensæ sunt et in tenebricosum carcerem detrusæ; quibus ultra adjunctus est Satyrus. Erant adhuc catechumenæ, sed paulo post baptizatæ sunt. Paucis diebus interjectis, e carcere ad forum deductæ cum sociis, post gloriosam confessionem, ab Hilarione procuratore damnantur ad bestias. Inde hilares descendunt ad carcerem, ubi variis visionibus recreantur et ad martyrii palmam accenduntur. Perpetuam, nec patris senio confecti iteratæ preces et lacrimæ, nec erga filium infantem pendentem ad ubera maternus amor, nec supplicii atrocitas, a Christi fide dimovere umquam potuerunt [Lectio5] Felicitas vero instante spectaculo die, cum octo jam menses prægnans esset, in magno erat luctu, ne differretur; leges quippe vetabant prægnantes supplicio affici. At precibus commartyrum accelerato partu, enixa est filiam. Cumque in partu laborans doleret, ait illi quidam de custodibus: Quæ sic modo doles, quid facies objecta bestiis? Cui illa: Modo ego patior; illic autem alius erit in me, qui patietur pro me, quia et ego pro illo passura sum. [Lectio6] In amphitheatrum, toto inspectante populo, producuntur tandem generosæ mulieres, Nonis Martii, ac primum flagellis cæduntur. Tunc a ferocissima vacca aliquamdiu jactatæ, plagis concisæ et in terram elisæ sunt. Demum cum sociis, qui a variis bestiis vexati fuerant, gladiorum ictibus conficiuntur. Harum sanctarum Mártyrum festum Pius decimus Pontifex maximus ad ritum duplicem pro universa Ecclesia evexit ac diei sextæ Martii adsignari mandavit. [Lectio94] Perpétua et Felícitas, in persecutióne Sevéri imperatóris, in Africa, una cum Revocáto, Saturníno et Secúndolo comprehénsæ sunt et in tenebricósum cárcerem detrúsæ, quibus ultra adjúnctus est Sátyrus. Ibi, cum adhuc catechúmenæ essent, baptizátæ sunt. Tum ad béstias damnántur; cumque a Felicitáte, in partus labóribus dolénti, quǽreret quidam e custódibus, quid in amphitheátro esset factúra, illa respóndit: Modo ego pátior; illic autem álius erit in me, qui patiétur pro me, quia et ego pro illo passúra sum. Itaque in amphitheátrum, toto inspectánte pópulo, prodúctæ, primum flagéllis cædúntur; tum a ferocíssima vacca aliquámdiu jactátæ, plagis concísæ et in terram elísæ sunt; demum cum sóciis, qui a váriis béstiis vexáti fúerant, die séptima Mártii, gladiórum íctibus conficiúntur. &teDeum