[Officium] S. Matthiæ Apostoli [Rank] ;;Duplex II classis;;5.1;;ex C1 (sed rubrica 196) ;;Duplex II classis;;5;;ex C1 [Rank] (rubrica cisterciensis) S. Matthiæ Apostoli;;MM. maj.;;4.1;;ex C1 [Rule] ex C1; Antiphonas horas Psalmi Dominica 9 lectiones [Name] Matthíam [Oratio] Deus, qui beátum Matthíam Apostolórum tuórum collégio sociásti: tríbue, quǽsumus; ut, ejus interventióne, tuæ circa nos pietátis semper víscera sentiámus. $Per Dominum [Lectio1] De Actibus Apostolórum !Acts 1:15-18 15 In diébus illis, exsúrgens Petrus in médio fratrum, dixit (erat autem turba hóminum simul, fere centum vigínti): 16 Viri fratres, opórtet impléri Scriptúram quam prædíxit Spíritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eórum qui comprehendérunt Jesum: 17 qui connumerátus erat in nobis, et sortítus est sortem ministérii hujus. 18 Et hic quidem possédit agrum de mercéde iniquitátis, et suspénsus crépuit médius: et diffúsa sunt ómnia víscera ejus. [Lectio2] !Acts 1:19-22 19 Et notum factum est ómnibus habitántibus Jerúsalem, ita ut appellarétur ager ille, lingua eórum, Hacéldama, hoc est, ager sánguinis. 20 Scriptum est enim in libro Psalmórum: Fiat commorátio eórum desérta, et non sit qui inhábitet in ea: et episcopátum ejus accípiat alter. 21 Opórtet ergo ex his viris qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Jesus, 22 incípiens a baptísmate Joánnis usque in diem qua assúmptus est a nobis, testem resurrectiónis ejus nobíscum fíeri unum ex istis. [Lectio3] !Acts 1:23-26 23 Et statuérunt duos, Joseph, qui vocabátur Bársabas, qui cognominátus est Justus, et Matthíam. 24 Et orántes dixérunt: Tu Dómine, qui corda nosti ómnium, osténde quem elégeris ex his duóbus unum, 25 accípere locum ministérii hujus et apostolátus, de quo prævaricátus est Judas ut abíret in locum suum. 26 Et dedérunt sortes eis, et cécidit sors super Matthíam: et annumerátus est cum úndecim Apóstolis. [Lectio4] @Commune/C1:Lectio4 in 2 loco [Lectio5] @Commune/C1:Lectio5 in 2 loco [Lectio6] @Commune/C1:Lectio6 in 2 loco [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 11:25-30 In illo témpore: Respóndens Jesus dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 10 de verbis Domini Veníte ad me, omnes qui laborátis. Quare enim omnes laborámus, nisi quia sumus hómines mortáles, frágiles, infírmi, lútea vasa portántes, quæ fáciunt ínvicem angústias? Sed, si angustiántur vasa carnis, dilaténtur spátia caritátis. Quid ergo dicit, Veníte ad me, omnes qui laborátis, nisi ut non laborétis? Dénique promíssio ejus in promptu est; quóniam laborántes vocávit, quærent forte, qua mercéde vocáti sunt. Et ego vos, inquit, refíciam. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, non mundum fabricáre, non cuncta visibília et invisibília creáre, non in ipso mundo mirabília fácere et mórtuos suscitáre; sed, Quóniam mitis sum et húmilis corde. [Lectio8] Magnus esse vis? a mínimo íncipe. Cógitas magnam fábricam constrúere celsitúdinis? de fundaménto prius cógita humilitátis. Et quantam quisque vult et dispónit superimpónere molem ædifícii, quanto erit majus ædifícium, tanto áltius fodit fundaméntum. Et fábrica quidem cum constrúitur, in supérna consúrgit; qui autem fodit fundaméntum, ad ima deprímitur. Ergo et fábrica ante celsitúdinem humiliátur, et fastígium post humiliatiónem erígitur. [Lectio9] Quod est fastígium construéndæ fábricæ, quam molímur? quo perventúrum est cacúmen ædifícii? Cito dico, usque ad conspéctum Dei. Vidétis quam excélsum est, quanta res est conspícere Deum. Qui desíderat, et quod dico et quod audit intéllegit. Promíttitur nobis conspéctus Dei, veri Dei, summi Dei. Hoc enim bonum est, vidéntem vidére. Nam, qui colunt falsos deos, fácile illos vident; sed eos vident, qui óculos habent et non vident. Nobis autem promíttitur vísio Dei vivéntis et vidéntis. &teDeum