[Officium] S. Simeonis Episcopi et Martyris [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C2 [Rank] (rubrica cisterciensis) S. Simeonis, Episcopi et Martyris;;Commemoratio et M.;;1;;vide C2 [Rule] vide C2; [Name] Simeónis [Lectio93] Simeon, fílius Cléophæ, post Jacobum próximus Jerosolymis ordinátus epíscopus, Trajano imperatóre apud Atticum consularem est accusatus, quod christianus esset et Christi propinquus. Comprehendebántur enim omnes eo témpore, quicúmque ex genere David orti essent. Quare multis cruciátus tormentis eodem passiónis genere, quod Salvátor noster subíerat, affícitur: mirántibus ómnibus, quod homo ætate confectus (erat enim centum et viginti annórum) acerbíssimos crucis dolóres fortiter constanterque paterétur. &teDeum