[Officium] SS. Faustini et Jovitæ [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C3a-1 [Rule] vide C3a-1; [Name] Faustíni et Jovítæ [Lectio93] Faustinus et Jovita fratres, nobiles Brixiani, in multis Italiæ urbibus, quo vincti sæviente Trajani persecutione ducebantur, acerbissima supplicia perpessi, fortes in christianæ fidei confessione perstiterunt. Nam Brixiæ diu vinculis constricti, feris étiam objecti in ignemque conjecti, et a bestiis et a flamma íntegri et incolumes servati sunt. Inde vero eisdem catenis colligati Mediolanum venerunt; ubi eorum fides tentata exquisitissimis tormentis, tamquam igne aurum, in cruciatibus magis enituit. Postea Romam missi, ab Evaristo Pontifice confirmati, ibi quoque crudelissime torquentur. Denique perducti Neápolim, in ea étiam urbe varie cruciati, vinctis manibus pedibusque in mare demerguntur; unde per Angelos mirabiliter erepti sunt. Quare multos et constantia in tormentis et miraculorum virtute ad Christi fidem converterunt. Postrémo reducti Brixiam initio suscepti ab Hadriano imperii, securi percussi, illustrem martyrii coronam acceperunt. &teDeum