[Officium] S. Apolloniæ Virginis et Martyris [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C6 [Rule] vide C6; [Name] Apollóniæ Postcommunio=Apollónia [Lectio93] Apollónia virgo Alexandrína, sub Décio imperatóre, cum ingravescénte jam ætáte ad idóla sisterétur, ut eis veneratiónem adhibéret; illis contémptis, Jesum Christum verum Deum coléndum esse prædicábat. Quam ob rem omnes ei contúsi sunt et evúlsi dentes; ac, nisi Christum detestáta deos cóleret, accénso rogo combustúros vivam mináti sunt ímpii carnífices. Quibus illa, se quamvis mortem pro Jesu Christi fide subitúram, respóndit. Itaque comprehénsa ut comburerétur, cum paulísper, quasi delíberans quid agéndum esset, stetísset, ex illórum mánibus elápsa, álacris in ignem sibi parátum, majóri Spíritus Sancti flamma intus accénsa, se injécit. Unde brevi, consúmpto córpore, puríssimus spíritus in cælum ad sempitérnam martyrii corónam evolávit. &teDeum