[Officium] S. Romualdi Abbatis (sed rubrica 1930 aut rubrica 1963) S. Romualdi Abbatis O. N. [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C5b [Rank] (rubrica cisterciensis) S. Romualdi Abbatis;;iij. Lect. et M.;;1.2;;vide C5 [Rule] vide C5;mtv 9 lectiones [Name] Romuáldi [Lectio4] Romualdus, Ravennæ, Sergio patre, nobili genere natus, adoléscens in propinquum monastérium Classense pœniténtiæ causa secessit: ubi religiosi hóminis sermóne ad pietátis studium vehementius incénsus, viso étiam semel et íterum per noctem in ecclésia beato Apollinari, quod Dei servus illi futurum promíserat, mónachus effícitur. Mox ad Marinum, vitæ sanctitáte ac severiore disciplína in fínibus Venetórum eo témpore célebrem, se cóntulit, ut ad arctam et sublimem perfectiónis viam eo magistro ac duce uterétur. [Lectio5] Multis sátanæ insídiis et hóminum invidia oppugnatus, tanto humílior se assidue jejuniis et oratiónibus exercebat, et rerum cæléstium meditatióne, vim lacrimárum profúndens, fruebátur: vultu tamen adeo læto semper erat, ut intuéntes exhilararet. Magno apud príncipes et reges in honóre fuit; multique ejus consílio, mundi illécebris abjectis, solitúdinem petiérunt. Martyrii quoque cupiditate flagrávit, cujus causa dum in Pannóniam proficíscitur, morbo, quo afflictabátur cum progrederétur, levabátur cum recederet, reverti cogitur. [Lectio6] In vita et post mortem miraculis clarus, spíritu étiam prophetíæ non cáruit. Scalam a terra cælum pertingentem, in similitúdinem Jacob Patriárchæ, per quam hómines in veste cándida ascendébant et descendébant, per visum conspéxit; eoque Camaldulenses mónachos, quorum institúti auctor fuit, designari mirabíliter agnovit. Denique cum annos centum et viginti ágeret, et centum ipsos in summa vitæ asperitáte Deo servísset, ad eum migrávit, anno salútis millesimo vigesimo septimo. Ejus corpus quinquennio postquam sepúltum fuerat, íntegrum repertum, Fabriáni in ecclésia sui ordinis honorifice cónditum est. [Lectio94] Romuáldus, Ravénnæ, Sérgio patre, nóbili génere natus, adoléscens in propínquum monastérium Classénse pœniténtiæ causa secéssit; ubi ad pietátis stúdium veheméntius incénsus et beáti Apollináris apparitióne recreátus, mónachus effícitur. Jejúniis et oratiónibus assídue se exércuit, vultu tamen ádeo lætus, ut intuéntes exhilaráret. Martýrii cupiditáte flagrans, dum in Pannóniam proficíscitur, morbo corréptus, revérti cógitur. Institúti monachórum Camaldulénsium auctor fuit, quos tamquam ángelos scalam cælum pertingéntem ascéndere per visum conspéxit. Dénique cum annos centum et vigínti ágeret, et centum ipsos in summa vitæ asperitáte Deo servísset, ad eum migrávit, anno salútis millésimo vigésimo séptimo, et Fabriáni in ecclésia sui órdinis honorífice cónditus est. &teDeum [Lectio7] @Sancti/01-25:Lectio7 [Lectio8] @Sancti/01-25:Lectio8 [Lectio9] @Sancti/01-25:Lectio9