[Officium] S. Andreæ Corsini Episcopi et Confessoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C4 [Rule] vide C4;mtv 9 lectiones [Name] Andréæ [Oratio] Deus, qui in Ecclésia tua, nova semper instáuras exémpla virtútum: da pópulo tuo beáti Andréæ Confessóris tui atque Pontíficis ita sequi vestígia; ut assequátur et prǽmia. $Per Dominum [Lectio4] Andream, Floréntiæ ex nobili Corsinórum família natum, paréntes precibus a Deo impetrarunt et beátæ Virgini spopondérunt. Qualis autem futurus esset, divino præsagio, antequam nascerétur, ostensum est: nam mater gravida sibi visa est per quietem lupum edidisse, qui ad Carmelitárum ædem pergens, in ipso templi vestibulo statim in agnum convérsus est. Adoléscens pie et ingenue educatus, cum sensim ad vítia declináret, sæpe a matre increpátus fuit. Ubi autem cognóvit se paréntum voto Deíparæ Virgini dicátum fuísse, Dei amóre succénsus, dique visu matris admónitus, Carmelitárum institutum amplexus est; in quo variis tentatiónibus a dæmone vexatus, numquam tamen pótuit a religiónis proposito dimoveri. Mox Lutétiam missus, emenso studiórum curriculo, et laurea donatus, in pátriam revocátur, suique ordinis regímini in Etruria præfícitur. [Lectio5] Intérea Fesulana ecclésia, suo viduáta pastore, eum sibi episcopum elégit: quo munere se indignum æstimans, diu látuit ignotus, donec púeri voce mirabíliter loquentis próditus et extra urbem invéntus, ne divinæ contradíceret voluntati, episcopátum suscépit. Ea dignitate auctus, humilitati, quam semper colúerat, impensius incúbuit; et pastorali solicitudini misericórdiam in páuperes, liberalitátem, oratiónis assiduitátem, vigílias, aliasque virtútes adjunxit, et spíritu étiam prophetico clarus fuit; adeo ut ejus sanctitas ab ómnibus celebrarétur. [Lectio6] His permotus, Urbanus quintus, ad sedandas Bononiæ turbas, Andream legátum misit. Quo in munere multa perpéssus, civium odia, quæ ad interneciónem exárserant, summa prudéntia restinxit; tum restituta tranquillitate, ad propria reversus est. Nec multo post assiduis labóribus et voluntária carnis maceratióne confectus, óbitus die a beáta Vírgine sibi prædicto, ad cæléstia regna migrávit, anno Dómini millesimo tercentésimo septuagesimo tertio, ætátis suæ septuagesimo primo. Quem Urbanus octavus, multis magnisque miraculis clarum, Sanctórum número adscripsit. Ejus corpus Floréntiæ in ecclésia sui ordinis quiescit, et maxima civium veneratióne cólitur, quibus non semel in præsénti discrimine præsidio fuit. [Lectio94] Andréam, Floréntiæ ex nóbili Corsinórum família natum, paréntes précibus a Deo impetrárunt et Deíparæ spopondérunt. Adoléscens pie educátus, sensim ad vítia proclívis, sæpe a matre increpátus fuit. Ubi autem cognóvit se paréntum voto beátæ Vírgini dicátum fuísse, Dei amóre succénsus, Carmelitárum institútum ampléxus est, cujus regímini in Etrúria præféctus fuit. Intérea Fesulána ecclésia, suo viduáta pastóre, eum sibi epíscopum elégit: quod munus, ne divínæ contradíceret voluntáti, tandem suscépit, et summo cum animárum zelo et pastoráli solicitúdine adimplévit. Ab Urbáno quinto ad sedándas Bonóniæ turbas legátus missus, mortália cívium ódia, summa prudéntia restínxit. Assíduis labóribus ac pœnis conféctus, quiévit in pace, anno millésimo tercentésimo septuagésimo tértio, ætátis suæ septuagésimo primo. Quem Urbánus octávus Sanctórum número adscrípsit. &teDeum