[Officium] S. Ignatii Episcopi et Martyris [Rank] ;;Duplex;;3.01;;vide C2 (sed rubrica 1570) ;;Semiduplex;;2.2;;vide C2 (sed rubrica 1960) ;;Duplex;;3;;vide C2 (sed rubrica cisterciensis) ;;Simplex;;1.2;;vide C2 [Rule] vide C2; 9 lectiones [Name] Ignátii [Lectio4] Ex libro sancti Hierónymi Presbýteri de Scriptóribus ecclesiásticis !Cap. 16 Ignatius, Antiochenæ ecclésiæ tertius post Petrum Apostolum epíscopus, commovénte persecutiónem Trajano, damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur. Cumque navigans Smyrnam venísset, ubi Polycarpus, auditor Joánnis, epíscopus erat, scripsit unam epistolam ad Ephesios, álteram ad Magnesiános, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos. Et inde egrédiens scripsit ad Philadelphios, et ad Smyrnæos, et propriam ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem ecclésiam; in qua et de Evangelio, quod nuper a me translátum est, super persona Christi ponit testimónium. [Lectio5] Dignum autem vidétur, quia tanti viri fécimus mentiónem, et de epistola ejus, quam ad Romanos scribit, pauca pónere: De Syria usque ad Romam pugno ad bestias in mari et in terra, nocte dieque ligátus cum decem leopardis, hoc est milítibus, qui me custódiunt; quibus et cum beneféceris, pejores fiunt. Iniquitas autem eórum mea doctrina est; sed non idcirco justificátus sum. Utinam fruar bestiis, quæ mihi sunt præparátæ; quas et oro mihi velóces esse ad intéritum et ad supplicia, et állici ad comedéndum me, ne, sicut et aliórum Mártyrum, non áudiant corpus attingere. Quod si veníre nolúerint, ego vim fáciam, ego me urgebo, ut dévorer. Ignóscite mihi, filíoli; quid mihi prosit, ego scio. [Lectio6] Nunc incipio Christi esse discipulus, nihil de his quæ vidéntur, desiderans, ut Jesum Christum invéniam. Ignis, crux, béstiæ, confractio ossium, membrórum divísio, et totius corporis contritio, et tota torménta diaboli in me veniant; tantum ut Christo fruar. Cumque jam damnatus esset ad bestias, et ardore patiéndi rugiéntes audíret leones, ait: Fruméntum Christi sum; déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar. Passus est anno undecimo Trajani. Relíquiæ corporis ejus Antiochíæ jacent extra portam Daphníticam, in cœmeterio. [Lectio94] Ignátius, Antiochíæ post Petrum secúnda successióne episcopátum sortítus est, et Trajáni témpore accusátus, quod Christiánus esset, ad béstias damnátur Romam mitténdus. Quo cum a Sýria vinctus deportátur, omnes Asiæ civitátes, ad quas appulísset, evangélicis cohortatiónibus epístolis erúdiens. In quarum una, quam Smyrnæ, dum apud Polycárpum diversarétur, ad Romános scripsit, inter cétera hæc de sua damnatióne refert: O salutáres béstias, quæ præparántur mihi! Quando vénient? Quando emitténtur? Quando eis frui licébit cárnibus meis? Quas et ego opto acrióres parári, ne forte, ut in nonnúllis fecérunt, tímeant contíngere corpus meum. Nunc incípio discípulus esse Christi. Ignes, cruces, béstiæ, discerptiónes membrórum, ac totíus córporis pœnæ, et ómnia supplícia diáboli arte quæsíta cumuléntur, dúmmodo Jesum Christum mérear adipísci. Romam ígitur perdúctus, cum rugiéntes audíret leónes, ardóre martýrii incénsus, in hæc verba prorúpit: Fruméntum Christi sum; déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar. Passus est undécimo anno Trajáni. &teDeum [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem !Joannes 12:24-26 In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mortuum fúerit, ipsum solum manet. Et réliqua. _ Homilía sancti Augustíni Epíscopi !Tract. 51 in Joánn., sub med. Ipse Dóminus Jesus erat granum mortificándum et multiplicándum; mortificándum infidelitate Judæórum, multiplicándum fide populórum. Jam vero exhortans ad passiónis suæ sectanda vestígia, Qui amat, inquit, ánimam suam, perdet eam. Quod duobus modis intelligi potest. Qui amat, perdet; id est, si amas, perdes. Si cupis vitam tenére in Christo, noli mortem timére pro Christo. Item alio modo: Qui amat ánimam suam, perdet eam; noli amare, ne perdas; noli amare in hac vita, ne perdas in æterna vita. [Lectio8] Hoc autem, quod posterius dixi, magis habére vidétur evangélicus sensus; séquitur enim: Et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Ergo, quod supra dictum est, Qui amat, subintellígitur in hoc mundo, ipse útique perdet; qui autem odit, útique in hoc mundo, in vitam ætérnam ipse custódit eam. Magna et mira senténtia, quemádmodum sit hóminis in ánimam suam amor ut pereat, ódium ne pereat. Si male amáveris, tunc odísti; si bene óderis, tunc amásti. Felices, qui odérunt custodiéndo, ne perdant amándo. [Lectio9] Sed vide ne tibi subrépat ut teípsum velis interímere, sic intelligendo, quod debes odisse in hoc mundo ánimam tuam. Hinc enim quidam malígni atque perversi hómines, et in seipsis crudeliores et sceleratiores homicídæ flammis se donant, aquis se præfócant, præcipítio se collídunt et pereunt. Hoc Christus non docuit; immo étiam diabolo præcipitium suggerénti respóndit: Redi retro, sátana: scriptum est, Non tentábis Dóminum, Deum tuum. Petro autem dixit, signíficans qua morte clarificatúrus erat Deum: cum esses júnior, cingébas te, et ambulabas quo volébas; cum autem senúeris, alter te cinget et feret quo tu non vis. Ubi satis expressit, non a seipso, sed ab alio debére occídi, qui vestígia sequitur Christi. &teDeum