[Officium] S. Petri Nolasci Confessoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C5-1 [Rule] vide C5-1;mtv 9 lectiones [Oratio] Deus, qui in tuæ caritátis exémplum ad fidélium redemptiónem sanctum Petrum Ecclésiam tuam nova prole fecundáre divínitus docuísti: ipsíus nobis intercessióne concéde; a peccáti servitúte solútis, in cælésti pátria perpétua libertáte gaudére: $Qui vivis [Lectio4] Petrus Nolascus, Recáudi prope Carcasonam in Gállia nobili genere natus, singulari erga próximum caritate excelluit. Cujus virtútis præsagium fuit, quod, cum adhuc in cunábulis vagiret infans, exámen apum ad eum convolávit et favum mellis in ejus déxtera construxit. Adoléscens paréntibus orbatus, Albigensium hæresim, quæ tunc in Gállia grassabátur, éxsecrans, divéndito patrimonio, in Hispániam secessit; et apud beátam Vírginem montis Serráti votum, quo pridem se obstrinxerat, exsolvit. Tum Barcinonam pergens, cum Christi fidelibus ab hostium servitute rediméndis omnem pecúniam consumpsísset, seípsum pro iis liberandis venum ire, aut in illórum víncula súffici cúpere dictitabat. [Lectio5] Quam gratum Deo fúerit hoc sancti viri desidérium, súbsequens declarávit eventus; nam noctu oranti, et de Christianórum in captivitáte degéntium subsidio multa animo volvénti beáta Virgo apparens, Fílio suo sibíque acceptíssimum fore suggessit, si ad sui honórem religiosórum ordo instituerétur, quibus præcipue esset cura captivos ab infidelium tyrannide liberare. Huic cælésti mónito íllico obtemperans, una cum sancto Raymundo de Péñafort, et Jacobo primo, rege Aragoniæ, de eádem re a Dei Genitrice ipsa nocte præmónitis, religiónem beátæ Maríæ de Mercede redemptiónis captivórum instituit; sodálibus suis quarto voto obstrictis, manéndi in pignus sub paganórum potestate, si pro Christianórum liberatióne opus fúerit. [Lectio6] Edito virginitátis voto, illibatam perpetuo castitátem servávit. Patiéntia, humilitate, abstinéntia, ceterisque virtútibus mirabíliter enituit. Prophetíæ dono illustris, futura prædixit; inter quæ maxime celebrátur, quod Jacobus rex Valéntiam a Mauris occupatam expugnáverit, accepta prius ab eo obtinendæ victóriæ securitate. Angeli Custodis ac Deíparæ Vírginis frequénti apparitióne recreabátur. Senio tandem confectus, de imminénti morte certior factus, in morbum íncidit, sanctisque refectus sacramentis, fratres suos ad caritátem erga captivos cohortatus, et Psalmum, Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo, devotíssime récitans, ad illa verba, Redemptiónem misit Dóminus pópulo suo, spíritum Deo réddidit media nocte Vigíliæ Nativitátis Dómini, anno millesimo ducentésimo quinquagesimo sexto. Ejus autem festum Alexander septimus ad universam exténdit Ecclésiam. [Lectio94] Petrus Noláscus, Recáudi prope Carcasónam in Gállia nóbili génere natus, adoléscens paréntibus orbátus, Albigénsium hǽresim éxsecrans, divéndito património, in Hispániam secéssit, ubi noctu oránti beáta Virgo appárens, Fílio suo sibíque acceptíssimum fore suggéssit, si Ordo religiosórum instituerétur pro captívis ab infidélium tyránnide liberándis. Quare una cum sancto Raymúndo de Péñafort et Jacóbo primo, rege Aragóniæ, de eádem re a Dei Genetríce ipsa nocte præmónitis, religiónem beátæ Maríæ de Mercéde redemptiónis captivórum instítuit; sodálibus quarto voto obstríctis, manéndi in pignus sub paganórum potestáte, si pro Christiánis liberándis opus esset. Angeli Custódis ac Deíparæ Vírginis apparitiónibus sæpe recreátus, cum ad bonam senectútem pervenísset, piíssime óbiit média nocte Vigíliæ Nativitátis Dómini, anno millésimo ducentésimo quinquagésimo sexto. &teDeum