[Officium] S. Timothei Episcopi et Martyris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C2 (sed rubrica 1570 aut rubrica monastica aut rubrica 1962) ;;Simplex;;1.1;;vide C2 (sed rubrica 1617) ;;Semiduplex;;2.2;;vide C2 [Rule] vide C2; 9 lectiones [Name] Timóthei [Lectio4] Timótheus, Lystris in Lycaónia natus ex patre Gentili et matre Judǽa, christianam colebat religiónem, cum in ea loca venit Paulus Apóstolus. Qui fama commótus, quæ de Timóthei sanctitáte percrebúerat, ipsum adhibuit socium suæ peregrinatiónis: sed propter Judæos qui se ad Christum convérterant, sciéntes Timóthei patrem esse Gentilem, eum circúmdedit. Cum ígitur ambo Ephesum venissent, ibi ordinátus est epíscopus ab Apóstolo, ut eam ecclésiam gubernaret. [Lectio5] Ad quem Apóstolus duas epistolas scripsit, álteram Laodicéa, álteram Roma. Quibus in pastoralis officii cura confirmátus, cum sacrifícium, quod uni Deo debétur fíeri dæmonum simulacris, ferre non posset; pópulum Ephesinum, Dianæ in ejus celebritate immolántem, ab illa impietáte removére conatus, lapidibus óbrutus est; ac pene mórtuus, a Christiánis ereptus et in montem oppido vicinum delatus, nono Kalendas Februarii obdormívit in Dómino. [Lectio6] @Commune/C2:Lectio4 [Lectio94] Timótheus, Lystris in Lycaónia natus ex patre gentíli et matre judǽa, christiánam colébat religiónem, cum in ea loca venit Paulus Apóstolus. Qui fama commótus, quæ de Timóthei sanctitáte percrebúerat, ipsum adhíbuit sócium suæ peregrinatiónis: sed propter Judǽos qui se ad Christum convérterant, sciéntes Timóthei patrem esse gentílem, eum circumcídit. Cum ígitur ambo Ephesum veníssent, ibi ordinátus est epíscopus ab Apóstolo, ut eam ecclésiam gubernáret. Ad quem Apóstolus duas epístolas scripsit, álteram Laodicéa, álteram Roma. Quibus in pastorális offícii cura confirmátus, cum sacrifícium, quod uni Deo debétur fíeri dǽmonum simulácris, ferre non posset; pópulum Ephesínum, Diánæ in ejus celebritáte immolántem, ab illa impietáte removére conátus, lapídibus óbrutus est; ac pene mórtuus, a Christiánis eréptus et in montem óppido vicínum delátus, nono caléndas februárii obdormívit in Dómino. &teDeum