[Officium] S. Canuti Regis et Martyrum [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C2a-1 (sed rubrica tridentina) ;;Semiduplex;;2.2;;vide C2a-1 [Rule] vide C2a-1; (rubrica tridentina) 9 lectiones [Oratio] Deus, qui ad illustrándam Ecclésiam tuam beátum Canútum regem martýrii palma et gloriósis miráculis decoráre dignátus es: concéde propítius; ut, sicut ipse Domínicæ passiónis imitátor fuit, ita nos, per ejus vestígia gradiéntes, ad gáudia sempitérna perveníre mereámur. $Per eumdem [Lectio4] Canutus quartus, Suenonis Esthritii Danorum regis filius, fide, pietate et morum honestate conspicuus, eximiæ sanctitatis a teneris annis specimen dedit. Paternum sceptrum summa omnium acclamatione adeptus, religioni promovendæ sedulo incumbere, ecclesias reditibus augere, et pretiosa supellectili ornare cœpit. Tum zelo propagandæ fidei succensus, barbara regna justo certamine aggressus, devictas subditasque nationes christianæ legi subjugavit. Victoriis autem plurimis gloriosus, et divitiis auctus, regale diadema ad Christi crucifixi pedes abjecit, se et regnum illi subjiciens, qui Rex regum est, et Dominus dominantium. Corpus suum jejuniis, ciliciis et flagellis castigavit. In oratione et contemplatione assiduus, erga pauperes profusus, erga omnes beneficus semper fuit: nec umquam a justitiæ divinæque legis semita deflexit. [Lectio5] His aliisque virtutibus imbutus, ad supremum perfectionis apicem sanctus rex properabat. Accidit autem ut Angliæ regnum a Wilhelmo Normandorum duce, formidabili exercitu invaderetur. Anglis vero, Danorum opem implorantibus, cum succurrere rex decrevisset, belli expeditionem Olao fratri commisit. Qui regnandi cupiditate illectus, arma vertit in regis perniciem, militibus et populo contra illum concitatis. Nec defuerunt rebellioni fomenta. Cum enim rex, editis legibus, decimas ecclesiis solvi, Dei et Ecclesiæ præcepta servari, transgressores puniri sanxisset, plerique perversi ac scelerati homines exacerbati, primum quidem tumultuari, tum plebem commovere, ac tandem sanctissimo regi necem moliri cœperunt. [Lectio6] Sciens igitur rex, futurorum præscius, mortem sibi propter justitiam imminere; ea prænuntiata, ad ecclesiam sancti Albani Martyris Othoniæ, tamquam ad locum certaminis, profectus est: et sacramentis munitus, agonem suum Domino commendabat. Mox ibi adveniens conjuratorum multitudo, ecclesiæ ignem admovere, fores confringere et in eam irrumpere tentarunt. Quod cum perficere non possent, ad fenestras accedentes, saxa et sagittas in sanctum regem, flexis genibus pro inimicis orantem, magno impetu jaculari non cessarunt: donec lapidum et telorum ictibus, ac tandem lancea confossus, glorioso martyrio, ante altare extensis brachiis procumbens, coronatus est, sedente in apostolico throno Gregorio septimo. Multis postea miraculis Martyrem suum illustravit Deus. Nam gravi penuria et diversis calamitatibus oppressa Dania, patrati sacrilegii pœnas luit. Plures étiam variis languoribus afflicti, ad ejus tumulum remedium et incolumitatem consecuti sunt. Cumque regina sacrum ejus corpus noctu clam surripere, et alio transferre conaretur, emisso cælitus ingenti splendore perterrita, a proposito cessavit. [Lectio7] @Commune/C2-1 [Lectio8] @Commune/C2-1 [Lectio9] @Commune/C2-1