[Officium] S. Pauli Primi Eremitæ et Confessoris [Rank] ;;Duplex;;3;;vide C5 (sed rubrica 1570 aut rubrica 1617) ;;Semiduplex;;2.2;;vide C5 (sed rubrica 1930 aut rubrica 1963) ;;Memoria;;1.1;;vide C5 [Rule] vide C5;mtv 9 lectiones [Name] Pauli [Lectio4] Paulus, eremitárum auctor et magister, apud inferiórem Thebáidem natus, cum quindecim esset annórum, orbátus paréntibus est. Qui postea declinandæ causa persecutiónis Decii et Valeriáni, et Deo liberius inserviéndi, in eremi spelúncam se cóntulit: ubi, palma ei victum et vestítum præbente, vixit ad centésimum et décimum tertium annum, quo témpore ab Antonio nonagenario Dei admónitu invísitur. Quibus inter se, cum ántea non nossent, proprio nómine consalutántibus, et multa de regno Dei colloquéntibus, corvus, qui ántea semper Paulo dimidiátum panem attulerat, integrum détulit. [Lectio5] Post corvi discessum, Eja, inquit Paulus, Dóminus nobis prandium misit, vere pius, vere miséricors. Sexagínta jam anni sunt, cum accipio quotídie dimidii panis fragméntum, nunc ad advéntum tuum milítibus suis Christus duplicávit annonam. Quare cum gratiárum actióne ad fontem capiéntes cibum, ubi tantisper recreáti sunt, íterum gratiis de more Deo actis, noctem in divinis laudibus consumpsérunt. Dilúculo Paulus de morte, quæ sibi instaret, ádmonens Antónium, hortátur, ut pallium, quod ab Athanasio acceperat, ad involvéndum suum corpus afferret. Quo ex itinere rédiens ille, vidit inter Angelórum choros, inter Prophetárum et Apostolórum cœtus Pauli ánimam in cælum ascendere. [Lectio6] Cumque ad ejus cellam pervenísset, invénit genibus complicatis, erecta cervice, exténsisque in altum mánibus corpus exanime: quod pallio obvolvens, hymnosque et psalmos ex christiana traditióne decantans, cum sárculum, quo terram fóderet, non haberet, duo leones ex interiore erémo rápido cursu ad beáti senis corpus ferúntur; ut facile intelligerétur, eos, quo modo póterant, plorátum édere: qui certatim terram pédibus effodiéntes, fóveam, quæ hóminem commode cáperet, effecérunt. Qui cum abiísent, Antonius sanctum corpus in eum locum íntulit; et injecta humo, tumulum ex christiáno more compósuit: túnicam vero Pauli, quam in sportæ modum ex palmæ foliis ille sibi contexúerat, secum áuferens, eo vestítu diébus solemnibus Paschæ et Pentecostes, quoad vixit, usus est. [Lectio94] Paulus, eremitárum auctor et magíster, apud inferiórem Thebáidem natus, persecutióne Décii et Valeriáni sæviénte, in erémi spelúncam se cóntulit; ubi, palma ei victum et vestítum præbénte, sanctíssime vixit ad centésimum et décimum tértium annum, quo témpore ab António nonagenário invísitur. Hunc Paulus humaníssime excépit, mox, sanctis sermónibus in multam noctem prodúctis, admónuit de morte, quæ sibi instáret, simúlque hortátus est, ut pállium, quod ab Athanásio accéperat, ad involvéndum suum corpus afférret. Quod dum Antónius præstábat, rédiens ex itínere, vidit Pauli ánimam in cælum ascéndere; corpus vero in cella réperit, similitúdinem orántis reddens. Quod cum mæstíssimus, hymnis de more decantátis, pállio obvolvísset, nec, quo terram fóderet, habéret; duo leónes, ex interióre parte solitúdinis veniéntes, uníus hóminis capácem locum effodérunt. Tum Antónius humáto córpore ac túmulo compósito, ábiit, túnicam Pauli ex palmárum fóliis contéxtam secum déferens; quo vestítu diébus solemnióribus Paschæ et Pentecóstes, quoad vixit, usus est. &teDeum [Lectio7] @Sancti/02-24:Lectio7 [Lectio8] @Sancti/02-24:Lectio8 [Lectio9] @Sancti/02-24:Lectio9