[Officium] S. Felicis Presbyteri et Martyris [Rank] ;;Simplex;;1.1;;vide C2a [Rule] vide C2a; [Oratio] v. Concede, quǽsumus, omnípotens Deus: ut ad meliórem vitam Sanctórum tuórum exémpla nos próvocent; quátenus, quorum solémnia ágimus, étiam actus imitémur. $Per Dominum [Commemoratio 1] (rubrica cisterciensis) !Commemoratio S. Guarini, Episcopi et Confessoris Ant. Euge, serve bone * et fidélis, quia in pauca fuísti fidélis, supra multa te constítuam, dicit Dóminus. @CommuneM/C4:Nocturn 1 Versum $Oremus v. Deus, qui Ecclésiam tuam dispositióne mirábili, novis semper illústras Sanctórum splendóribus: tríbue, quǽsumus; ut, qui beáti Guaríni, Confessóris tui atque Pontíficis, solémniis gratulámur, ad ejus consórtium felíciter perducámur. $Per Dominum [Lectio93] Felix Nolanus presbyter, cum in idola vehementius inveherétur, ab infidelibus varie vexatus, in carcerem conjícitur. Unde ab Angelo nocte edúctus, quærere jussus est Maximianum Nolæ episcopum: qui cum senio confectus desperáret se ferre posse supplícia persequéntium, se abdíderat in silvam. Quo cum Felix Deo duce pervenísset, sanctum episcopum humi jacéntem pene mortuum videt; quem recreátum ac sublátum in humeros, apud fidélem víduam reficiéndum curávit. Sed cum is íterum idolórum cultores impietátis argúeret, facto in ipsum ímpetu, fúgiens in angusto duórum paríetum intervallo se occultávit; qui áditus cum repénte araneárum telis pertextus visus esset, némini recentis látebræ suspiciónem relíquit. Inde ígitur evádens Felix in ædibus piæ mulíeris tres menses látuit. Cum vero Dei Ecclésia requiéscere cœpísset, Nolam rédiens, multisque ibi vitæ exemplis, et doctrinæ præceptis, miraculisque ad Christi fidem conversis, constanter étiam recusato ejus urbis episcopatu, obdormívit in Dómino, sepultúsque est prope Nolam in loco, quem in Pincis appellábant. &teDeum [Commemoratio 2] (rubrica cisterciensis) !Commemoratio S. Guarini, Episcopi et Confessoris Ant. Sacérdos et Póntifex, * et virtútum ópifex, pastor bone in pópulo, ora pro nobis Dóminum. @CommuneM/C4:Nocturn 1 Versum $Oremus v. Deus, qui Ecclésiam tuam dispositióne mirábili, novis semper illústras Sanctórum splendóribus: tríbue, quǽsumus; ut, qui beáti Guaríni, Confessóris tui atque Pontíficis, solémniis gratulámur, ad ejus consórtium felíciter perducámur. $Per Dominum