[Rank] Sexta die infra Octavam Epiphaniæ;;Semiduplex;;5.6;;ex Sancti/01-06 [Rank] (rubrica 196 aut rubrica 1955) Die Undecima Januarii;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones Feria Te Deum Infra octavam Epiphaniæ Domini [Ant 1] @Sancti/01-10:Ant 3 [Responsory1] @Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam [Responsory2] @Sancti/01-06:Responsory2 [Responsory3] @Sancti/01-06:Responsory3 [Lectio4] Sermo sancti Fulgéntii Epíscopi !Ex Serm. 5 qui est de Epiphania, sub initium Ipse Deus, qui sibi in véteri testaménto primítias offérri mandávit, homo natus Géntium primítias suo cultui dedicávit. Pastóres fuérunt primítiæ Judæórum: Magi facti sunt primítiæ Géntium. Illi de próximo addúcti, isti de longínquo redúcti. Ubi est, ínquiunt, qui natus est Rex Judæórum? De Heróde rege Judæórum fílii jam fúerant nati. Archeláus natus est in palátio, Christus in diversório. Archeláus natus, est in lecto argénteo pósitus, Christus autem natus, in præsépio est brevíssimo collocátus: et tamen ille natus in palátio contémnitur, iste natus in diversório quæritur: ille a Magis nullátenus nominátur, iste invéntus supplíciter adorátur. [Lectio5] Quis est iste Rex Judæórum? Páuperet dives, húmilis et sublímis. Quis est iste Rex Judæórum, qui portátur ut párvulus, adorátur ut Deus? Parvus in præsépio, imménsus in cælo: vilis in pannis, pretiósus in stellis. Quid est quod sic turbáris, Heródes? Rex iste, qui natus est, non venit reges pugnándo superáre, sed moriéndo mirabíliter subjugáre. Nec ídeo natus est, ut tibi succédat, sed ut in eum mundus fidéliter credat. Venit ergo, non ut pugnet vivus, sed ut triúmphet occísus. [Lectio6] Puer iste, qui nunc a Magis dícitur Rex Judæórum, idem Creátor est, et Dóminus Angelórum. Quaprópter cujus times infántiam nascéntis, magis timére debes omnipoténtiam judicántis. Noli eum timére regni tui successórem, sed time infidelitátis tuæ justíssimum damnatórem. Ite, inquit, et renuntiáte mihi, ut et ego véniens adórem eum. O callíditas ficta, o incredúlitas ímpia, o nequítia fraudulénta! Sanguis Innocéntium, quem crudéliter effudísti, attestátur quid de hoc púero voluísti. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 2:1-12 Cum natus esset Jesus in Béthlehem Juda in diébus Heródis regis, ecce Magi ab Oriénte venérunt Jerosólymam, dicéntes: Ubi est qui natus est Rex Judæórum? Et réliqua. _ Homilía sancti Ambrósii Epíscopi !Liber 2 in Lucam cap. 2, post init. Quæ sunt ista veræ fídei múnera? Aurum Regi, thus Deo, myrrha defúncto. Aliud enim Regis insígne, áliud divínæ sacraméntum potestátis, áliud honor est sepultúræ, quæ non corrúmpat corpus mórtui, sed resérvet. Nos quoque, qui hæc audímus et légimus, de thesáuris nostris tália, fratres, múnera proferámus. Habémus enim thesáurum in vasis fictílibus. Si ígitur in teípso quod es, non ex te debes æstimáre, sed ex Christo: quanto magis in Christo non tua debes æstimáre, sed Christi? [Lectio8] Ergo Magi de thesáuris suis ófferunt múnera. Vultis scire quam bonum méritum hábeant? Stella ab his vidétur: ubi Heródes est, non vidétur; ubi Christus est, rursus vidétur, et viam demónstrat. Ergo stella hæc via est, et via Christus: quia secúndum incarnatiónis mystérium Christus est stella. Oriétur enim stella ex Jacob, et exsúrget homo ex Israël. Dénique ubi Christus, et stella est. Ipse enim est stella spléndida et matutína. Sua ígitur ipse luce se signat. [Lectio9] Accipe áliud documéntum. Alia venérunt via Magi, ália rédeunt. Qui enim Christum víderant, Christum intelléxerant; melióres útique, quam vénerant, revertúntur. Duæ quippe sunt viæ: una, quæ ducit ad intéritum; alia, quæ ducit ad regnum. Illa peccatórum est, quæ ducit ad Heródem: hæc Christus est, qua redítur ad pátriam. Hic enim temporális est incolátus, sicut scriptum est: Multum íncola facta est ánima mea. &teDeum [Ant 2] Vénient ad te, * qui detrahébant tibi, et adorábunt vestígia pedum tuórum. [Ant 3] Admóniti Magi * in somnis, per áliam viam revérsi sunt in regiónem suam.