[Rank] Tertia die infra Octavam Epiphaniæ;;Semiduplex;;5.6;;ex Sancti/01-06 [Rank] (rubrica 196 aut rubrica 1955) Die Octava Januarii;;Feria;;1.2;;vide Sancti/01-06 [Rule] ex Sancti/01-06 Lectio1 tempora Doxology=Epi 9 lectiones Feria Te Deum Infra octavam Epiphaniæ Domini [Ant 1] @Sancti/01-07:Ant 3 [Responsory1] @Sancti/01-06:Responsory1InfraOctavam [Responsory2] @Sancti/01-06:Responsory2 [Responsory3] @Sancti/01-06:Responsory3 [Lectio4] De Sermóne sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 2 de Epiphania Cum tam multi jam nati, atque defuncti essent reges Judæórum, numquid quemquam eórum adorándum Magi quæsiérunt? Non, quia nec quemquam eórum cælo loquénte didicérunt. Verúmtamen, quod prætereundum non est, hæc Magórum illuminátio magnum testimónium cæcitátis exstitit Judæórum. In terra eórum isti requirébant, quem illi in sua non agnoscebant. [Lectio5] Apud eos isti infántem invenérunt, quem illi apud se negavérunt. In his terris de longinquo isti et peregrini púerum Christum nondum verba proméntem adoravérunt, ubi cives illi juvenem miracula faciéntem crucifixérunt. Isti in membris parvis Deum adoravérunt, illi in magnis factis nec tamquam hómini pepercérunt: quasi plus fúerit vidére novam stellam in ejus nativitáte fulgéntem, quam solem ejus in morte lugéntem. [Lectio6] Jam vero quod éadem stella, quæ Magos perdúxit ad locum, ubi erat cum matre Vírgine Deus infans, quæ útique póterat eos ad ipsam perducere civitátem, se tamen subtraxit, nec eis prorsus appáruit, donec de civitáte, in qua Christus nascerétur, iídem ipsi interrogaréntur Judæi, et ipsi eam secúndum divinæ Scripturæ testimónium nominárent, ipsi dicerent: In Bethlehem Judæ. Sic enim scriptum est: Et tu Bethlehem terra Juda, non es minima in princípibus Juda: ex te enim éxiet Dux, qui regat pópulum meum Israël. Quid aliud hic significávit divina providéntia, nisi apud Judæos solas divinas litteras remansuras, quibus gentes instrueréntur, illi excæcarentur? [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 2:1-12 Cum natus esset Jesus in Béthlehem Juda in diébus Herodis regis, ecce Magi ab Oriénte venérunt Jerosolymam, dicéntes: Ubi est qui natus est Rex Judæórum? Et réliqua. _ De Homilía sancti Gregórii Papæ !Ex Homilía 10 in Evangelia Magi vero aurum, thus et myrrham déferunt. Aurum quippe Regi congruit, thus vero in Dei sacrifícium pónitur, myrrha autem mortuórum córpora condiúntur. Eum ergo Magi, quem adorant, étiam mysticis munéribus prædicant: auro Regem, thure Deum, myrrha mortalem. Sunt vero nonnulli hæretici, qui hunc Deum credunt, sed ubíque regnare nequáquam credunt. Hi profecto ei thus ófferunt, sed offerre étiam aurum nolunt. Et sunt nonnulli, qui hunc Regem existimant, sed Deum negant. Hi videlicet ei aurum ófferunt, sed offerre thus nolunt. [Lectio8] Et sunt nonnulli, qui hunc et Deum et Regem faténtur, sed assumpsísse carnem mortalem negant. Hi nimirum ei aurum et thus ófferunt, sed offerre myrrham assumptæ mortalitátis nolunt. Nos ítaque nato Dómino offerámus aurum, ut hunc ubíque regnare fateámur: offerámus thus, ut credamus, quod is, qui in témpore appáruit, Deus ante témpora éxstitit: offerámus myrrham, ut eum, quem crédimus in sua divinitate impassibilem, credámus étiam in nostra fuísse carne mortalem. [Lectio9] Quamvis in auro, thure, et myrrha intelligi et aliud potest. Auro namque sapiéntia designátur, Salomone attestante, qui ait: Thesaurus desiderábilis requiescit in ore sapiéntis. Thure autem, quod Deo incénditur, virtus oratiónis exprímitur, Psalmista testante, qui dicit: Dirigátur orátio mea sicut incensum in conspéctu tuo. Per myrrham vero carnis nostræ mortificátio figurátur. Unde sancta Ecclésia de suis operariis usque ad mortem pro Deo certántibus dicit: Manus meæ distillavérunt myrrham. &teDeum [Ant 2] Tria sunt múnera, * quæ obtulérunt Magi Dómino, aurum, thus et myrrham, Fílio Dei, Regi magno, allelúja. [Ant 3] Lux de luce * apparuísti, Christe, cui Magi múnera ófferunt, allelúja, allelúja, allelúja.