[Rank] Die Sexta Januarii;;Feria;;1.2;;vide Sancti/12-25 [Rule] vide Sancti/12-28; Feria Te Deum [Lectio1] De Epístola ad Romános !Rom 8:12-16 12 ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus 13 si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis 14 quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei 15 non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater 16 ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei [Lectio2] !Rom 8:17-20 17 si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur 18 existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis 19 nam expectatio creaturæ revelationem filiorum Dei expectat 20 vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subjecit in spem [Lectio3] !Rom 8:21-25 21 quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei 22 scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc 23 non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri 24 spe enim salvi facti sumus spes autem quæ videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat 25 si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus