[Officium] In Octava S. Stephani Protomartyris [Rank] ;;Simplex;;1.4;;vide Sancti/12-26 (sed rubrica tridentina) ;;Duplex;;3.1;;ex Sancti/12-26 [Rule] vide Sancti/12-26; Feria Te Deum Comkey=70 Lectio1 TempNat Gloria Prefatio=Nat [Rule] (rubrica tridentina) ex Sancti/12-26; 9 lectiones Psalmi Dominica Antiphonas Horas Feria Te Deum Psalm5 Vespera3=115 Gloria Prefatio=Nat Credo [Oratio] Omnípotens sempitérne Deus, qui primítias Mártyrum in beáti Levítæ Stéphani sánguine dedicásti: tríbue quǽsumus; ut pro nobis intercéssor exsístat, qui pro suis étiam persecutóribus exorávit Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: $Qui tecum [Lectio1] (rubrica tridentina) De Actibus Apostolorum !Acts 7:51-54 51 Dura cervíce, et incircumcísis córdibus et áuribus, vos semper Spirítui Sancto resístitis: sicut patres vestri, ita et vos. 52 Quem prophetárum non sunt persecúti patres vestri? et occidérunt eos qui prænuntiábant de advéntu Justi, cujus vos nunc proditóres et homicídæ fuístis: 53 qui accepístis legem in dispositióne angelórum, et non custodístis. 54 Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. [Lectio2] (rubrica tridentina) !Acts 7:55-58 55 Cum autem esset plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce vídeo cælos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. 56 Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecérunt unanímiter in eum. 57 Et ejiciéntes eum extra civitátem, lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis qui vocabátur Saulus. 58 Et lapidábant Stéphanum invocántem, et dicéntem: Dómine Jesu, súscipe spíritum meum. [Lectio3] (rubrica tridentina) !Acts 7:59; 8:1-2 59 Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens: Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino. Saulus autem erat conséntiens neci ejus. 1 Facta est autem in illa die persecútio magna in ecclésia quæ erat Jerosólymis, et omnes dispérsi sunt per regiónes Judǽæ et Samaríæ præter Apóstolos. 2 Curavérunt autem Stéphanum viri timoráti, et fecérunt planctum magnum super eum. [Lectio4] Sermo sancti Augustíni Epíscopi. !Serm. 2. de S. Stephano. Post hestérnum festivíssimum diem, quo Salvatóris nostri Christi nobis Natívitas illúxit, étiam hodiérnus dies beáti Mártyris Stéphani coróna illustrátur. Mártyris illíus mérita nulla pars orbis ignórat: passus enim est in ipso princípio Ecclésiæ, id est, in ipsa urbe Jerosólyma. Ibi enim Diáconus ministrávit: et in ipso juventútis flore decórem ætátis suæ sánguine purpurávit. Pássio ejus insígnis est, multúmque mirábilis. Hanc modo de libro Actuum Apostolórum, cum legerétur, non solum audívimus, sed étiam óculis spectávimus. [Lectio5] Christus ergo caput Mártyrum prior passus est pro nobis, relínquens vobis exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Cujus passiónis vestígia prosecútus beatíssimus Stéphanus, confiténdo Christum lapidátus a Judǽis, corónam méruit tamquam suo sibi nómine pósitam. Stéphanus enim Græce, Latíne coróna appellátur. Jam coróna nomen habébat, et ídeo palmam martýrii suo nómine præferébat. [Lectio6] Qui cum lapidarétur, non solum non exspectábat de persecutóribus reportáre vindíctam, sed eis pótius a Deo véniam postulábat. Memínerat enim dixísse Dóminum: Mihi vindíctam, ego retríbuam, dicit Dóminus. Et íterum: Ne díxeris, Ulcíscar me de inimícis meis; sed exspécta Dóminum, ut tibi auxílio sit. Exspectáre nos jubet Dóminus Deus, ut in die futúræ retributiónis cum sanctis Martýribus vindicémur. [Lectio7] Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum !Matt 23:34-35 In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Ecce ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas: et ex illis occidétis, et crucifigétis. Et réliqua. _ Homilía sancti Hierónymi Presbýteri !Lib. 4. Comment. in cap. 23. Matth. Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occídis prophétas. Jerúsalem, non saxa et ædifícia civitátis, sed habitatóres vocat: quam plangit patris afféctu, sicut et in álio loco légimus, quod videns eam, fléverit. In eo autem quod dicit: Quóties vólui congregáre fílios tuos: omnes retro prophétas a se missos esse testátur. Gallínæ quoque similitúdinem congregántis sub alas pullos suos, in cántico Deuteronómii légimus: Sicut áquila prótegit nidum suum, et super pullos suos desiderávit: expándens alas suas, suscépit eos, et tulit super pennas suas. [Lectio8] Ecce relinquétur vobis domus vestra desérta. Hoc ipsum ex persóna Jeremíæ jam ante díxerat: Relíqui domum meam, dimísi hereditátem meam: facta est mihi heréditas mea quasi spelúnca hyǽnæ. Desértam Judæórum domum, id est, templum illud, quod fulgébat augústius, óculis comprobámus, quia habitatórem Christum pérdidit, et hereditátem prærípere géstiens, occídit herédem. [Lectio9] Dico enim vobis: Non me vidébitis ámodo, donec dicátis: Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Ad Jerúsalem lóquitur, et ad pópulum Judæórum. Versículum autem istum, quo et párvuli atque lacténtes in ingréssu Jerúsalem Dómini Salvatóris usi sunt, quando dixérunt: Benedíctus qui venit in nómine Dómini, hosánna in excélsis, sumpsit de centésimo décimo séptimo Psalmo, qui maniféste de advéntu Dómini scriptus est. &teDeum [Lectio93] (rubrica divino) Sermo sancti Augustíni Epíscopi !Sermo 2 de S. Stephano Christus caput Mártyrum prior passus est pro nobis, relínquens vobis exémplum, ut sequámini vestígia ejus. Cujus passiónis vestígia prosecútus beatíssimus Stéphanus, confiténdo Christum lapidátus a Judǽis, corónam méruit tamquam suo sibi nómine pósitam. Stéphanus enim Græce, Latíne coróna appellátur. Jam coróna nomen habébat, et ídeo palmam martýrii suo nómine præferébat. Qui cum lapidarétur, non solum non exspectábat de persecutóribus reportáre vindíctam, sed eis pótius a Deo véniam postulábat. &teDeum [Commemoratio 2] (rubrica tridentina) @Sancti/12-27:Octava @Sancti/12-28:Octava [Ant Vespera 3] (rubrica tridentina) @Sancti/12-26:Ant Laudes