[Benedictio] Reguláribus disciplínis instruat nos Magíster caléstis. [Incipit] Séquitur in Régula beáti Augustini Epíscopi [1] Hæc ígitur sunt: qua: ut observétis præcípimus in monastério constitúti. Primum, propter quod in unum estis congregáti, ut unánimes habitétis in domo: et sit vobis ánima una et cor unum in Deo. [2] Et non dicátis áliquid próprium: sed sint vobis ómnia commúnia. Et distribuátur unicuíque vestrum a præpósito vestro victus et teguméntum; non æquáliter ómnibus, quia non æquáliter valétis omnes: sed pótius unicuíque, prout cuique opus fúerit. [3] Oratiónibus instáte horis et tempóribus constitútis. In oratório nemo áliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accépit; ut si forte áliqui, étiam præter horas constitútas (si eis vacat) oráre volúerint, non eis sint impediménto qui ibi áliquid agéndum putáverint. Psalmis et hymnis cum orátis Deum: hoc versétur in corde, quod profértur in ore. [4] Lites, aut nullas habeátis aut quam celérrime finiátis; ne ira crescat in ódium, et trabem fáciat de festúca et ánimam fáciat homicídam. Sic enim légitis. Qui odit fratrem suum: homicída est. [5] Carnem vestram domáte jejúniis et abstinéntia esce et potus: quantum valetúdo permíttit. Quanto autem áliquis non potest jejunáre; non tamen extra horam prándii áliquid alimentórum sumat: nisi cum ægrótat. [6] Donet Dóminus ut observétis hæc ómnia, tamquam spirituális pulchritúdinis amatóres; et bono Christi odóre de bona vestra conversatióne fragrántes: non sicut servi sub lege, sed sicut líberi sub grátia constitúti. [Finita lectione] Commemorátio Fratrum, Sorórum, Familiárium, Benefactórum defunctórum Ordinis nostri. Requiéscant in pace. R. Amen. _ &psalm(116) _ @Psalterium/Special/Minor Special:Responsory Adv SextaM_ _ &Dominus_vobiscum v. Actiónes nostras, quǽsumus, Dómine, aspirándo prǽveni et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. $Per Christum $Amen _ $Adjutorium nostrum /:Si non sequitur aliqua Hora dicitur:/ $Fidelium animae