05-01# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 73: De hoc quod non omnis justítiæ observátio in hac sit régula constitúta _ Régulam autem hanc descrípsimus, ut hanc observántes in monastériis aliquátenus vel honestátem morum aut inítium conversatiónis nos demonstrémus habére. Céterum ad perfectiónem conversatiónis qui festínat, sunt doctrínæ sanctórum Patrum, quarum observátio perdúcat hóminem ad celsitúdinem perfectiónis. Quæ enim página aut qui sermo divínæ auctoritátis Véteris ac Novi Testaménti non est rectíssima norma vitæ humánæ? Aut quis liber sanctórum catholicórum Patrum hoc non résonat ut recto cursu perveniámus ad Creatórem nostrum? Necnon et Collatiónes Patrum et Institúta et Vitas eórum, sed et régula sancti Patris nostri Basílii, quid áliud sunt nisi bene vivéntium et obœdiéntium monachórum instruménta virtútum? Nobis autem desidiósis et male vivéntibus atque neglegéntibus rubor confusiónis est. Quisquis ergo ad pátriam cæléstem festínas, hanc mínimam inchoatiónis régulam descríptam adjuvánte Christo pérfice; et tunc demum ad majóra, quæ supra commemorávimus, doctrínæ virtutúmque cúlmina Deo protegénte pervénies. Amen.