04-30# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 72: De zelo bono quod debent mónachi habére _ Sicut est zelus amaritúdinis malus qui séparat a Deo et ducit ad inférnum, ita est zelus bonus qui séparat a vítia et ducit ad Deum et ad vitam ætérnam. Hunc ergo zelum ferventíssimo amóre exérceant mónachi, id est ut honóre se ínvicem prævéniant, infirmitátes suas sive córporum sive morum patientíssime tólerent, obœdiéntiam sibi certátim inpéndant: nullus quod sibi útile júdicat sequátur, sed quod magis álio; caritátem fraternitátis caste inpéndant. Amóre Deum tímeant. Abbátem suum sincéra et húmili caritáte díligant. Christo omníno nihil præpónant, qui nos páriter ad vitam ætérnam perdúcat.