04-28# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 70: Ut non præsúmat passim áliquis cǽdere _ Vitétur in monastério omnis præsumptiónis occásio; atque constitúimus ut nulli líceat quemquam fratrum suórum excommunicáre aut cǽdere, nisi cui potéstas ab abbáte date fúerit. Peccántes autem coram ómnibus arguántur ut céteri metum hábeant. Infántum vero usque quíndecim annórum ætátes disciplínæ diligéntia ab ómnibus et custódia sit; sed et hoc cum omni mensúra et ratióne. Nam in fortióri ætáte qui præsúmit aliquátenus sine præcépto abbátis vel in ipsis infántibus sine discretióne exárserit, disciplínæ regulári subjáceat, quia scriptum est: Quod tibi non vis fíeri, álio ne féceris.