04-22# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 65: De præpósito monastérii _ Sǽpius quidem cóntigit, ut per ordinatiónem præpósiti sándala grávia in monastériis oriántur, dum sint áliqui malígno spíritu supérbiæ infláti et æstimántes se secúndos esse abbátes, adsuméntes sibi tyránnidem, scándala nútriunt et dissensiónes in congregatiónes fáciunt, et máxime in illis locis ubi ab eódem sacerdóte vel ab eis abbátibus qui abbátem órdinant ab ipsis étiam et præpósitus ordinátur. Quod quam sit absúrdum fácile advértitur, quia ab ipso inítio ordinatiónis matéria ei datur superbiéndi, dum ei suggéritur a cogitatiónibus suis exútum eum esse a potestáte abbátis sui, quia ab ipsis es tu ordinátus a quibus et abbas. Hinc suscitántur invídiæ, rixæ, detractiónes, æmulatiónes, dissensiónes, exordinatiónes, ut dum contrária sibi abbas præpositúsque séntiunt, et ipsórum necésse est sub hanc dissensiónem ánimas periclitári, et hii qui sub ipsi sunt, dum adulántur pártibus, eunt in perditiónem. Cujus perículi malum illos réspicit in cápite qui tálius inordinatiónis se fecérunt auctóres.