04-21# Ex Cápite 64 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De ordinándo abbáte _ Ordinátus autem abbas cógitet semper, quale onus suscépit et cui redditúrus est ratiónem vilicatiónis suæ, sciátque sibi oportére prodésse magis quam præésse. Opórtet ergo eum esse doctum Lege divína, ut sciat et si unde próferat nova et vétera, castum, sóbrium, misericórdem, et semper superexáltet misericórdiam judício, ut idem ipse consequátur. Oderit vítia, díligat fratres. In ipsa autem correptióne prudénter agat et ne quid nimis, ne dum nimis erádere cupit ærúginem frangátur vas. Suámque fragilitátem semper suspéctus sit, meminerítque cálamum quassátum non conteréndum. In quibus non dícimus ut permíttat nutríri vítia, sed prudénter et cum caritáte ea ámputet, ut víderit cuique expedíre sicut jam díximus, et stúdeat plus amári quam timéri. Non sit turbuléntus et ánxius, non sit nímius et obstinátus, non sit zelótipus et nimis suspiciósus, quia numquam requiéscit. In ipsis impériis suis próvidus et considerátus, et sive secúndum Deum sive secúndum sǽculum sit ópera quam injúngit, discérnat et témperet, cógitans discretiónem sancti Jacob dicéntis: Si greges meos plus in ambulándo fécero laboráre, moriéntur cuncti una die. Hæc ergo aliáque testimónia discretiónis matris virtútum sumens, sic ómnia témperet ut sit et fortes quod cúpiant et infírmi non refúgiant. Et præcípue ut præséntem régulam in ómnibus consérvet, ut dum bene ministráverit áudiat a Dómino quod servus bonus qui erogávit tríticum consérvis in témpore suo: Amen dico vobis, ait, super ómnia bona sua constítuit eum.