04-20# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 64: De ordinándo abbáte _ In abbátis ordinatióne illa semper considerétur rátio, ut hic constituátur quem sibi omnis concors congregátio secúndum timórem Dei, sive étiam pars quamvis parva congregatiónis sanióre consílio elégerit. Vitæ autem mérito et sapiéntiæ doctrína elegátur qui ordinándus est, étiam si últimus fúerit in órdine congregatiónis. Quod si étiam omnis congregátio vítiis suis - quod quidem absit - consentiéntem persónam pari consílio elégerit, et vítia ipsa aliquátenus in notítia epíscopi ad cujus diocesim pértinet locus ipse vel ab abbátes aut Christiános vicínos clarúerint, prohíbeant pravórum prævalére consénsum, sed dómui Dei dignum constítuant dispensatórem, sciéntes pro hoc se receptúros mercédem bonam, si illud caste et zelo Dei fáciant, sicut e divérso peccátum si néglegant.