04-17# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 62: De sacerdótibus monastérii _ Si quis abbas sibi presbýterum vel diáconem ordinári petíerit, de suis elégat qui dignus sit sacerdótio fungi. Ordinátus autem cáveat elatiónem aut supérbiam, nec quicquam præsúmat nisi quod ei ab abbáte præcípitur, sciens se multo magis disciplínæ regulári subdéndum. Nec occasióne sacerdótii obliviscátur régulæ obœdiéntiam et disciplínam sed magis ac magis in Deum profíciat. Locum vero illum semper adténdat quod ingréssus est in monastério, præter offícium altáris, et si forte eléctio congregatiónis et volúntas abbátis pro vitæ mérito eum promovére volúerint. Qui tamen régulam decánis vel præpósitis constitútam sibi serváre sciat. Quod si áliter præsúmpserit, non sacérdos sed rebéllio judicétur. Et sæpe admónitus si non corréxerit, étiam epíscopus adhibeátur in testimónio. Quod si nec sic emendáverit, clarescéntibus culpis, proiciátur de monastério, si tamen talis fúerit ejus contumácia ut subdi aut obœdíre régulæ nolit.