04-16# Ex Cápiti 61 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De mónachis peregrínis quáliter suscipiántur _ Quod si supérfluus aut vitiósus invéntus fúerit témpore hospitalitátis, non solum non debet sociári córpori monastérii, verum étiam dicátur ei honéste ut discédat, ne ejus miséria étiam álii vitiéntur. Quod si non fúerit talis qui mereátur próici, non solum si petíerit, suscipiátur congregatióni sociándus, verum étiam suadeátur ut stet, ut ejus exémplo álii erudiántur, et quia in omni loco uni Dómino servítur, uni Regi militátur. Quem si étiam talem esse perspéxerit abbas, líceat eum in superióri aliquántum constitúere loco. Non solum autem mónachum, sed étiam de suprascríptis grádibus sacerdótum vel clericórum stabilíre potest abbas in majóri quam ingrediúntur loco, si eórum talem perspéxerit esse vitam. Cáveat autem abbas, ne aliquándo de álio noto monastério mónachum ad habitándum suscípiat sine consénsu abbátis ejus aut lítteras commendatícias, quia scriptum est: Quod tibi non vis fíeri, álio ne féceris.