04-15# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 61: De mónachis peregrínis quáliter suscipiántur _ Si quis mónachus peregrínus de longínquis provínciis supervénerit, si pro hóspite volúerit habitáre in monastério et conténtus fúerit consuetúdinem loci quam invénerit, et non forte superfluitáte sua pertúrbat monastérium, sed simplíciter conténtus est quod invénerit, suscipiátur quanto témpore cupit. Si qua sane rationabíliter et cum humilitáte caritátis reprehéndit aut osténdit, tractet abbas prudénter ne forte pro hoc ipsud eum Dóminus diréxerit. Si vero póstea volúerit stabilitátem suam firmáre, non renuátur talis volúntas, et máxime quia témpore hospitalitátis pótuit ejus vita dinósci.