04-14# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 60: De sacerdótibus qui forte volúerint in monastério habitáre _ Si quis de órdine sacerdótum in monastério se súscipi rogáverit, non quidem cítius ei adsentiátur. Tamen, si omníno perstéterit in hac supplicatióne, sciat se omnem régulæ disciplínam servatúrum, nec áliquid ei relaxábitur, ut sicut scriptum est: Amíce, ad quod venísti? Concedátur ei tamen post abbátem stare et benedícere aut missas tenére, si tamen jússerit ei abbas. Sin álias, ullátenus áliqua præsúmat, sciens se disciplínæ regulári súbditum, et magis humilitátis exémpla ómnibus det. Et si forte ordinatiónis aut alicújus rei causa fúerit in monastério, illum locum adténdat quando ingréssus est in monastério, non illum qui ei pro reveréntia sacerdótii concéssus est. Clericórum autem si quis eódem desidério monastério sociári volúerit, loco medíocri conlocéntur; et ipsi tamen si promíttunt de observatióne régulæ vel própria stabilitáte.