04-11# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 58: De disciplína suscipiendórum fratrum _ Nóviter véniens quis ad conversatiónem, non ei fácilis tribuátur ingréssus, sed sicut ait Apóstolus: Probáte spíritus si ex Deo sunt. Ergo si véniens perseveráverit pulsans et inlátas sibi injúrias et difficultátem ingréssus post quáttuor aut quinque dies visus fúerit patiénter portáre et persístere petitióni suæ, annuátur ei ingréssus et sit in cella hóspitum paucis diébus. Póstea autem sit in cella noviciórum ubi méditent et mandúcent et dórmiant. Et sénior eis talis deputétur qui aptus sit ad lucrándas ánimas, qui super eos omníno curíose inténdat. Et sollicitúdo sit si revéra Deum quærit, si sollícitus est ad opus Dei, ad obœdiéntiam, ad obpróbria. Prædicéntur ei ómnia dura et áspera per quæ itur ad Deum. Si promíserit de stabilitátis suæ perseveréntia, post duórum ménsuum círculum legátur ei hæc régula per órdinem, et dicátur ei: «Ecce lex sub qua militáre vis; si potes observáre, ingrédere; si vero non potes, liber discéde». Si adhuc stéterit, tunc ducátur in supradíctam cellam noviciórum et íterum probétur in omni patiéntia. Et post sex ménsuum circúitum legátur ei régula, ut sciat ad quod ingréditur. Et si adhuc stat, post quáttuor menses íterum relegátur ei éadem régula. Et si hábita secum deliberatióne promíserit se ómnia custodíre et cuncta sibi imperáta serváre, tunc suscipiátur in congregatióne, sciens et lege régulæ constitútum quod ei ex illa die non líceat égredi monastério, nec collum excútere de sub jugo régulæ quem sub tam morósam deliberatiónem lícuit aut excusáre aut suscípere.