04-10# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 57: De artifícibus monastérii _ Artífices si sunt in monastério cum omni humilitáte fáciant ipsas artes, si permíserit abbas. Quod si áliquis ex eis extóllitur pro sciéntiæ artis suæ, eo quod videátur áliquid conférre monastério, hic talis erigátur ab ipsa arte et dénuo per eam non tránseat, nisi forte humiliáto ei íterum abbas júbeat. Si quid vero ex opéribus artíficum venundándum est, vídeant ipsi per quorum manum transigéndam sint, ne áliquam fraudem præsúmant. Memoréntur semper Ananíæ et Safíræ, ne forte mortem quam illi in córpore pertulérunt, hanc isti vel omnes qui áliquam fraudem de rebus monastérii fécerint, in ánima patiántur. In ipsis autem prétiis non subrípiat avarítiæ malum, sed semper aliquántulum vílius detur quam ab áliis sæculáribus dari potest, ut in ómnibus glorificétur Deus.