04-08# Ex Cápite 55 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De vestiário vel calciário fratrum _ Straménta autem lectórum suffíciant matta, sagum et lena et capitále. Quæ tamen lecta frequénter ab abbáte scrutinánda sunt propter opus peculiáre, ne inveniátur. Et si cui invéntum fúerit quod ab abbáte non accépit, gravíssimæ disciplínæ subjáceat. Et ut hoc vítium peculiáris radícitus amputétur, dentur ab abbáte ómnia quæ sunt necessária: id est cucúlla, túnica, pedúles, cáligas, bracíle, cultéllum, gráfium, acum, máppula, tábulas, ut omnis auferátur necessitátis excusátio. A quo tamen abbáte semper considerétur illa senténtia Actuum Apostolórum, quia: Dabátur síngulis prout cuique opus erat. Ita ergo et abbas consíderet infirmitátes indigéntium, non malam voluntátem invidéntium. In ómnibus tamen judíciis Dei retributiónem cógitet.