04-07# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 55: De vestiário vel calciário fratrum _ Vestiménta frátribus secúndum locórum qualitátem ubi hábitant vel áerum tempériem dentur, quia in frígidis regiónibus ámplius indigétur, in cálidis vero minus. Hæc ergo considerátio penes abbátem est. Nos tamen mediócribus locis suffícere crédimus mónachis per síngulos cucúllam et túnicam - cucúllam in híeme vellósam, in æstáte puram aut vetústam - et scapuláre propter ópera, induménta pedum pedúles et cáligas. De quarum rerum ómnium colóre aut grossitúdine non causéntur mónachi, sed quales inveníri possunt in província qua degunt aut quod vílius conparári possit. Abbas autem de mensúra provídeat ut non sint curta ipsa vestiménta uténtibus ea, sed mensuráta. Accipiéntes nova, vétera semper reddant in præsénti reponénda in vestiário propter páuperes. Súfficit enim mónacho duas túnicas et duas cucúllas habére propter noctes et propter laváre ipsas res; jam quod supra fúerit supérfluum est, amputári debet. Et pedúles et quodcúmque est vétere reddant, dum accípiunt novum. Femorália hii qui in via dirigúntur de vestiário accípiant, quæ reverténtes lota ibi restítuant. Et cucúllæ et túnicæ sint aliquánto a sólito quas habent módice melióres; quas exeúntes in via accípiant de vestiário et reverténtes restítuant.