04-04# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 53: De hospítibus suscipiéndis _ Omnes superveniéntes hóspites tamquam Christus suscipiántur, quia ipse dictúrus est: Hospis fui et suscepístis me. Et ómnibus cóngruus honor exhibeátur, máxime domésticis fídei et peregrínis. Ut ergo nuntiátus fúerit hospis, occurrátur ei a prióre vel a frátribus cum omni offício caritátis; et prímitus orent páriter, et sic sibi sociétur in pace. Quod pacis ósculum non prius offerátur nisi oratióne præmíssa, propter inlusiónes diabólicas. In ipsa autem salutatióne omnis exhibeátur humílitas ómnibus veniéntibus sive discedéntibus hospítibus: inclináto cápite vel prostráto omni córpore in terra, Christus in eis adorétur qui et suscípitur. Suscépti autem hóspites ducántur ad oratiónem, et póstea sédeat cum eis prior aut cui jússerit ipse. Legátur coram hóspite Lex divína ut ædificétur, et post hæc omnis ei exhibeátur humánitas. Jejúnium a prióre frangátur propter hóspitem, nisi forte præcípuus sit dies jejúnii qui non possit violári; fratres autem consuetúdines jejuniórum prosequántur. Aquam in mánibus abbas hospítibus det; pedes hospítibus ómnibus tam abbas quam cuncta congregátio lavet; quibus lotis, hunc versum dicant: Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui. Páuperum et peregrinórum máxime susceptióni cura sollícite exhibeátur, quia in ipsis magis Christus suscípitur; nam dívitum terror ipse sibi éxigit honórem.