04-03# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 52: De oratório monastérii _ Oratórium hoc sit quod dícitur, nec ibi quicquam áliud gerátur aut condátur. Expléto ópere Dei, omnes cum summo siléntio éxeant, et habeátur reveréntia Deo, ut frater qui forte sibi peculiáriter vult oráre, non inpediátur alteríus inprobitáte. Sed et si áliter vult sibi forte secrétius oráre, simplíciter intret et oret, non in clamósa voce, sed in lácrimis et intentióne cordis. Ergo qui símile opus non facit, non permittátur explícito ópere Dei remorári in oratório, sicut dictum est, ne álius impediméntum patiátur.