03-31# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 49: De quadragésimæ observatióne _ Licet omni témpore vita mónachi quadragésimæ debet observatiónem habére, tamen quia paucórum est ista virtus, ídeo suadémus istis diébus quadragésimæ omni puritáte vitam suam custodíre, omnes páriter et neglegéntias aliórum témporum his diébus sanctis dilúere. Quod tunc digne fit, si ab ómnibus vítiis temperámus, oratiónis cum flétibus, lectióni et conpunctióni cordis atque abstinéntiæ óperam damus. Ergo his diébus augeámus nobis áliquid sólito pensu servitútis nostræ, oratiónes peculiáres, cibórum et potus abstinéntiam, et unusquísque super mensúram sibi indíctam áliquid própria voluntáte cum gáudio Sancti Spíritus ófferat Deo, id est: súbtrahat córpori suo de cibo, de potu, de loquacitáte, de scurrilitáte, et cum spiritális desidérii gáudio sanctum Pascha expéctet. Hoc ipsud tamen quod unusquísque offert, abbáti suo súggerat, et cum ejus fiat oratióne et voluntáte; quia quod sine permissióne patris spiritális fit, præsumptióni deputábitur et vanæ glóriæ, non mercédi. Ergo cum voluntáte abbátis ómnia agénda sunt.