03-30# Ex Cápite 48 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De ópera mánuum cotidiána _ Domínico item die lectióni vacent omnes, excépto his qui váriis offíciis deputáti sunt. Si quis vero ita néglegens et desidiósus fúerit, ut non velit aut non possit meditáre aut légere, injungátur ei opus quod fáciat, ut non vacet. Frátribus infírmis aut delicátis talis ópera aut ars injungátur, ut nec otiósi sint nec violéntia labóris opprimántur aut effugéntur. Quorum inbecíllitas ab abbáte consideránda est.