03-29# Ex Cápite 48 Régulæ Sancti Patri Nostri Benedícti: De ópera mánuum cotidiána _ A Kaléndas autem Octóbres usque caput quadragésimæ usque in hora secúnda plena lectióni vacent; hora secúnda agátur Tértia; et usque nona omnes in opus suum labórent quod eis injúngitur. Facto autem primo signo nonæ horæ, dejúngant ab ópera sua sínguli et sint paráti, dum secúndum signum pulsáverit. Post refectiónem autem vacent lectiónibus suis aut psalmis. In quadragésimæ vero diébus, a mane usque tértia plena vacent lectiónibus suis, et usque décima hora plena operéntur quod eis injúngitur. In quibus diébus quadragésimæ dandi sunt. Ante ómnia sane deputéntur unus aut duo senióres qui circúmeant monastérium horis quibus vacant fratres lectióni, et vídeant ne forte inveniátur frater acediósus qui vacat ótio aut fábulis et non est inténtus lectióni, et non solum sibi inútilis est, sed étiam álios distóllit. Hic tallis si - quod absit - repértus fúerit, corripiátur semel et secúndo; si non emendáverit, correptióni regulári subjáceat táliter ut céteri tímeant. Neque frater ad fratrem jungátur horis inconpeténtibus.