03-28# Ex Régula Sancti Patri Nostri Benedícti. Caput 48: De ópera mánuum cotidiána _ Otiósitas inimíca est ánimæ, et ídeo certis tempóribus occupári debent fratres in labóre mánuum, certis íterum horis in lectióne divína. Ideóque hac dispositióne crédimus útraque témpore ordinári: id est: ut a Pascha usque Kaléndas Octóbres a mane exeúntes a prima usque hora pene quarta labórent quod necessárium fúerit. Ab hora autem quarta usque hora qua Sextam agent, lectióni vacent. Post Sextam autem surgéntes a mensa pausent in lecta sua cum omni siléntio, aut forte qui volúerit légere sibi sic legat, ut álium non inquiétet. Et agátur Nonam tempérius mediánte octáva hora, et íterum quod faciéndum est operéntur usque ad Vésperam. Si autem necéssitas locis aut paupértas exégerit, ut ad fruges recollegéndas per se occupéntur, non contristéntur. Quia tunc vere mónachi sunt, si labóre mánuum suárum vivunt, sicut et Patres nostri et Apóstoli. Omnia tamen mensuráte fiant propter pusillánimes.